Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Reprehendunt in me quidam, quod in libris, quos aduersum Iouinianum scripsi, nimius fuerim uel in laude uirginum uel in suggillatione nuptarum, et aiunt condemnationem quodammodo esse matrimonii in tantum pudicitiam praedicari, ut nulla posse uideatur inter uxorem et uirginem conparatio derelinqui.

ego si bene problematis memini, inter Iouinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet uirginitati nuptias, nos subiciamus; ille uel parum uel nihil, nos multum interesse dicamus. denique idcirco te post dominum faciente damnatus est, quod ausus sit perpetuae castitati matrimonium conparare. aut, si id ipsum uirgo putatur et nupta, cur piaculum uocis huius Roma audire non potuit? uirgo a uiro, non uirgo a partu. medium esse nihil potest: aut mea sententia sequenda est aut Iouiniani.

si reprehendor, quod nuptias uirginitati [*]( 6 cf. Cicero? ) [*]( 2 amic.] add. cum (eras.) K 3 eorum Ha.c.m2§ tantum (in mg. at tamen m2) A 4 pacatum Ka.c. 5 struxero \'1\' enim et] etenim s 6 tuus] cuius 3 scrip(b)sit Ilp.c.D 7 causam-uictoriae AI\'p.c.m21l (am eras.) D causam s. l. m2 II causa D 8 dict. es om. D dicere AIIa.c. 9 pr. in om. AD aduersus AD\'1\'B 10 pr. uel om. AD, eras. 3 laudem Sa.r. 11 sugill. 778 snggillationem \'1\' nuptiarum ADB,II3p.c. quodam modum K 12 pudicitia D praedicare D,Ila.c3p.c. -rem Aa.c. 13 posse om. S 14 probl.] s. l. expl. propositionis m2 s 15 fuit cont. B est s. I. § uirginitatis Da.\'" 17 idc. den. (den. s. l. m2) B te post te E domino Ep.c.m2 deum B 18 castitatis Aa.c. uirginitati g conparari Aa.c.m2D 19 id s. l. 5 huius uocis s 20 Roma] romae uictorinus AD,H%p.c.Bp.c.m2 uirgo a partu] uir a uirgine generatur salt. uirgo] seq. ras. 6 litt. II uiro Aa.c.m2 21 est seq. 3 )

352
subicio, laudetur ille, qui conparat; si autem damnatus est, qui aequales putabat, damnatio eius mei operis testimonium sit. si saeculi homines indignantur in minori gradu se esse quam uirgines, miror clericos et monachos et continentes id non laudare, quod faciunt. castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur uirginum castitatem, et id ipsum uolunt maritos esse, quod uirgines? aut iungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiauerant, aut, si se abstinuerint, etiam tacentes fatebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt.

an rudis in scripturis et nunc primum sacra uolumina legens lineam et, ut ita dicam, tenue dicendi filum inter uirginitatem et nuptias seruare non potui? uidelicet nesciebam dictum: noli esse iustus multum et, dum unum latus protego, in altero uulneratus sum atque, ut manifestius loquar, dum contra Iouinianum presso gradu pugno, a Manicheo mea terga confossa sunt. nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista praefatus sum?

neque uero Marcionis et Manichei dogma sectantes nuptiis detrahimus. nec Tatiani, principis Encratitarum, errore decepti omnem coitum spurcum putamus, qui non solum nuptias, sed cibos quoque, quos deus creauit ad utendum, [*]( 12 Eccle. 7, 17 17 adu. Ioain. I 3 ) [*]( 1 ipse S 2 qui EsD quia cet. 3 minore Hp.c.m2 gradus esso Wa.c.m2 4 id s. l. m2 II 5 ut 8. l. m2 B imittent (ur s. I. add. m2) B 6 uirgineam AD maritis esse Ep.e. esse maritos I),Ba.c.m2 esse maritas A esse maritatas Bp.e.m2s 7 quibus et KT 8 absti(e)nuerunt Aa.c.D etiam] quasi AD,sp.c. confitebuntur AD 9 an] an D anon Aa.r. aut (ut in ras. m2, in mg. at anon ml) II an ego s 10 linea D luteam Ba.c.m2 11 tenuem AHiDB filium AJlSa.r. 12 potuit 13 et] ut AD,IIp.c.m2 14 sim AD,HZp.r. 15 praesso ex praessu E manichaeo K terga mca S confusa 3 16 sint AD,Il$p.r. quae(e)ro Aa.c.m2D ista] statim Kp.e.m2Y\' 17 uero] enim nos S martionis Aii manichaei K 19 encratiar. IIa.e. enicratitar. D encracitar. Aa.c.m2 encraticar. B errorem E omnem—sed in mg. m2 B coetum K3fa.c.m2 21 sed] sed ct AD,Ilp.c. quoque om. 3 quos] post D )

353
damnat et reprobat. scimus in domo magna non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, alius e contrario faenum, ligna, stipulam.

non ignoramus honorabiles nuptiasetcubileinmaculatum. legimusprimamdei sententiam: \'crescite etmultiplicamini etreplete terram\', sed ita nuptias recipimus, ut uirginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis poma praeferantur et fructus? ut poma ex arbore, frumentum ex stipula, ita uirginitas e nuptiis.

centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus, quamquam de una terra et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. triginta referuntur ad nuptias; nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli osculo se conplexans et foederans maritum pingit. et coniugem. sexaginta uero ad uiduas, eo [*]( 1 cf. II Tim. 2, 20 3 cf. I Cor. 3, 12 4 cf. I Cor. 3, 10 6 cf. Hebr. 13, 4 8 Gen. 1, 28 15 cf. Matth. 13, 8 etc. ) [*]( 1 dampnat et reprobat B (t ex -nt [?] ras. m2) domu Ea.c. 2 esse uasa anr. et arg. A uasa a. et a. esse S pr. et om. II 4 aliud D alios S superaedificat AD,JIp.c. superaedificare S aurum et AD 5 alios EAa.c.m2 fenum Da.c.m2B foenum AP,Dp.c.m2 « stipula DB 8 implete AD 9 sed] et B accipimus B 11 non er. arg. in mg. inf. m2 A .12 pre(ae)tiosior Aa.c.m2D praesiosius (u ex o m2) E 13 si radici] sirthici aa.c. radicis Da.c. poma in mg. m2 B 15 ex] s. I. II e Ea.c. et Aa.c.m2D e] ex A3 centens. K 16 sexagens. K tricens. Ea.c.K trecens. Aa.c.m2 17 alt. una] uno Il%,xl\'p.c.m2 nascantur ADfl\'a.r.Bp.c.m2 tam. mult.] tumultum Aa.c.m2 tam multum D 19 nam ESB quia cet. ipso D alt. et eras. 11, om. S 20 osculos Ka.r. se s. l. m2 1I, om. K conplectans Ila.c. 21 uero ex uiro m2 E diii A,D (ex diiit) ) [*]( IJV. Ilierou. Epist. 1. ) [*]( 23 )

354
quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et superiori digito deprimuntur, quantoque maior est difficultas expertae quondam uoluptatis inlecebris abstinere, tanto maius et praemium.

porro centesimus numerus — diligenter quaeso, lector. adtende — de sinistra transfertur ad dextram, et isdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeua nuptae significantur et uiduae, circulum faciens exprimit uirginitatis coronam.