Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tanta in ipsa urbe orationum loca, ut ad peragrandum dies [*]( 8 *Matth. 24, 28 etc. 18 Rom. 14, 4 19 cf. Matih. 7, 1 etc.. ) [*]( 2 brittanus G britanus B regione K 3 queret B loco K i perses K 5 aethiopiae S ipsaque K ipsam quoque G fertile G 6 capadociam B Syr. om. B choelen G celen B 7 canctam- que K exanima B 9 et om. G 10 diuisarum B 11 cori B quot] quod GK 12 et om. s inter haec-19 iudicetur] prima monachorum uirtus hoc est, ut nihil sibi de professione, nihil de continentia blandiatur, sed humiliatis inter eos contentio sit et, quicumque nouissi- I mus fuerit, hic primus potetur (sic) nec extra modum inaediae deferatur| nec inmoderata saturitas condemnetur. nemo iudicet alterum, ne a domino iudicetur. unusquisque enim suo domino stat ant cadit r 16 detractationis G, sed cf. p. 342, 9 est nec laud. S 17 queque B def. om. B 22 falso a uoce uerum (p. 341,1) demum noui capituli initium sumunt edd. 23 ipso Ga.c.m2 ad] om. K ad ea S peragranda S )

341
sufficere non possit: uerum, ut ad uillulam Christi et ad Mariae diuersorium ueniamus — plus enim laudat unusquisque, quod possidet —, quo sermone, qua uoce speluncam tibi possumus saluatoris exponere? et illud praesepe, in quo infantulus uagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est. ubi sunt latae porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum poenis et damnatorum labore uestitae? ubi ad instar palatii opibus priuatorum extructae basilicae, ut uile corpusculum hominis pretiosius inambulet et, quasi mundo quicquam possit esse ornatius, tecta sua magis uelit aspicere quam caelum?

ecce in hoc paruo terrae foramine caelorum conditor natus est. hic inuolutus pannis, hic uisus a pastoribus, hic demonstratus ab stella, hic adoratus a magis. et, puto, sanctior locus est rupe Tarpeia, quae de caelo saepius fulminata ostendit, quid domino displiceret.