Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Lege Apocalypsin Iohannis et, quid de muliere purpurata et scripta in eius fronte blasphemia, septem montibus, aquis multis et Babylonis cantetur exitu, contuere. exite, inquit dominus, de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis. ad Hieremiam quoque regrediens scriptum pariter [*]( 18 *Apoc. 18, 4 ) [*](1 posset B ut om. K uillam TISDB2 Chriati om. IIZDB2 alt. ad om. S 2 diaersorum Bl enim om. TIZDB2 laudat om. B2 3 possumus om. IISDB2 4 exponam JISDB2 qua Z uagit Bl 5 honotandus Bl 6 portis Ka.c. aureata Bl sunt domos (sic) Bl 7 ad om. II opibus om. IIZDB* 8 instructae K 9 quas Bx posset Ji1 esse om. Bl 10 orn. libentius G mag. sua S uelis K uelint B1 uellent Bl caelum] add. bethlem D bethleem Z behleem II belleem B1 12 alt. hic-past. in mg. S demonstratur IISB 13 ab] a K adoratur IISB2 et hic S loco sanct. S santior Ila.c.SD sanctus B1 14 tarpeiae IISDB2 ostenditur IISDB2 quod B2 15 deo DB2 de eo IIS displicere (add. g II) IISDB2 16 lege-342, 4 inmundi om. TISDBs lege in G apocalypsin G apocalipsin B apocalypsim K qui B 18 exitum B exitium K 19 inq. dom. d. i.] de illa inquid B 21 ad—adt. om. B regr.] regem dicens K )

342
adtende: fugite de medio Babylonis et resaluate unusquisque animam suam. cecidit enim, cecidit Babylon illa magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi.

est quidem ibi sancta ecclesia, sunt tropea apostolorum et martyrum, est Christi uera confessio et ab apostolis praedicata fides et gentilitate calcata in sublime se cotidie erigens uocabulum Christianum, sed ipsa ambitio, potentia, magnitudo urbis, uideri et uidere, salutari et salutare, laudare et detrahere, audire uel proloqui et tantam frequentiam hominum saltim inuitum pati a proposito monachorum et quiete aliena sunt. aut enim uidemus ad nos uenientes et silentium perdimus, aut non uidemus et superbiae arguimur. interdumque, ut uisitantibus reddamus uicem, ad superbas fores pergimus et inter linguas rodentium ministrorum postes ingredimur auratos.