Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uox quidem dissona, sed una religio. tot paene psallentium chori, quot gentium diuersitates, et inter haec, quae uel prima in Christianis uirtus est, nihil adrogans, nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes contentio est. quicumque nouissimus fuerit, hic primus putatur. in ueste nulla discretio, nulla admiratio. utcumque placuerit incedere, nec detractionis nec laudis est.

ieiunia quoque neminem subleuant; nec defertur inediae nec moderata saturitas condemnatur. suo domino stat unusquisque aut cadit. nemo iudicat alterum, ne a domino iudicetur. et quod in plerisque prouinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent, hic penitus non habetur. procul luxuria, procul uoluptas.