Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

0 inuidia primum mordax tui! o satanae calliditas semper sancta persequens! nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus [*]( 1 credant K credent B idem ex id Z, ex dem G 2 fatebatur N 3 mag. uer. G risum G 4 credetur G pr. aut] autem G fictus D 5 inp.] ante componitur N 8 dec.] indicabar (u s. l.) K damasi (damasei Ga.r.) os GK damasus cet.; cf. Hieron. uit. I: os Damasi sacerdotis et uit. II: os Damasi papae 9 dicebat utroque loco D dissertus Ga.r.,ZD 10 uestis G 11 nitentis gemma G 12 romae aliqua Kp.c m2 alia romae DN aliqua romae ZB matrona G possit K domare GK edomare cet. 14 necata B mis. dom. Kp.c.m2s 16 sunt om. S 17 pot. alia Z pot. aliqua DN,Ba.c.m2 pot. aliquando Bp.cm2 delectari Zp.c. illam D, om. Ka.c.m2 18 uidi] add. nisi K add. sed ZD,B (sed cum post in ras. m2) casti- tatis ZD 19 suscipere ZNB omne D 22 perquirens N aliae] italiae N urbis GZDN praebuerint Za.e.D 23 paulae D melanium S -nias Ka.c. -nia (alt. a in ras. 2 litt.) Z . nius cet. )

326
pignoribusque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis leuauere uexillum. Baias peterent, unguenta eligerent, diuitias et uiduitatem haberent, materias luxuriae et libertatis, domnae uocarentur et sanctae: nunc in sacco et cinere formonsae uolunt uideri et in gehennae ignis cum ieiuniis et pedore descendere. uidelicet non eis licet adplaudente populo perire cum turbis.

si gentiles hanc uitam carperent, si Iudaei, haberem solacium non placendi eis, quibus displicet Christus; nunc uero — pro nefas! — nomine Christianae praetermissa domfim suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quaerunt. lacerant sanctum propositum et remedium poenae suae arbitrantur, si nemo sit sanctus, si omnibus detrahatur, si turba sit pereuntium, multitudo peccantium.