Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant. omnium paene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar; beatae memoriae Damasi os meus sermo erat; dicebar sanctus, dicebar humilis et disertus. numquid domum alicuius lasciuioris ingressus sum? numquid me uestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio?

nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo euangelium, deliciae continentia, uita ieiunium. nulla me alia potuit delectare, nisi illa, quam manducantem numquam uidi; postquam eam pro suae merito sanctitatis uenerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere uirtntes.