Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si id, quod ait: nescio hominem, ridicule uoluerit interpretari non Christum eum negasse, sed hominem, mendacem faciet saluatorem, qui se, hoc est filium dei, negandum esse praedixerat. si autem negauit filium dei, unde et amare fleuit et trinam negationem trina postea confessione delenit, manifestum est peccatum in spiritum sanctum id non posse dimitti, quod habeat blasphemiam, ut, cum uideas in uirtutibus deum, Belzebub calumnieris in factis.

doceat igitur aliquem negatorem Belzebub uocasse Christum, et ultro referam gradum negatorem non posse ueniam consequi. aliud est tormentis cedere et se Christianum negare, aliud Christum diabolum dicere, sicut tibi ipsa scriptura atque contextus adtentius lecta poterunt demonstrare.

Fuerat quidem prolixius disserendum, sed quoniam et amicis, qui ad nostrum hospitioltfm conuenerunt, praesentiam nostram negare non possumus et tibi non statim respondere admodum uisum est adrogantis. latam disputationem breui sermone conprehendimus, ut non tam epistulam quam commentariolum dictaremus. [*]( 2 * Matth. 26, 72 etc. 4 cf. Matth. 26, 34 etc. 6 cf. Matth. 26, 75 etc. ) [*](.1 alt. in s. l. UB spiritu sancto A 2 rid.—hominem in mg. B 5 si-dei in mg. B 8 id] ideo S ut] et B 9 beelzebub II 10 negatorum B Belz.—negat. in mg. B beelzebub JIB 11 uen. non posse B consequi] add. post ruinam B quia aliud B 13 lecta attentius S 14 potuerunt B 15 et (s. l.) am. 77 am. et S 16 nostra D 17 et-resp. B ut-responderem cpt. non statim] statim Ba.c. statim non Bp.c. 19 epistola A )

318
XLIII. AD MARCELLAM.

Ambrosius, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros uere Adamantius et noster XaXvivtspo; explicauit, in quadam epistula, quam ad eundem de Athenis scripserat, refert numquam se cibos Origene praesente sine lectione sumpsisse, numquam uenisse somnum, nisi e fratribus aliquis sacris litteris personaret, hoc diebus egisse uel noctibus, ut et lectio orationem susciperet et oratio lectionem.