Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et saluator toto responsionis suae hoc agit argumento, ut doceat non posse a satana eici satanan et regnum eius inter se non esse diuisum. cum enim diaboli studium sit dei laedere creaturam, quomodo eiusdem esse poterit uoluntatis sanare languentes et se ipsum de obsessis fugare corporibus?

probet itaque Nouatianus aliquem de his, qui sacrificare conpulsi sunt ante tribunal iudicis, respondisse omnia, quae in euangelio scripta sunt, non a filio dei, sed a Belzebub, principe daemoniorum, esse perfecta, et tunc poterit adprobare inremissibilem in spiritum sanctum esse blasphemiam.

Ut autem et acutius aliquid interrogemus, respondeant, quid sit contra filium hominis dicere et in spiritum sanctum blasphemare. ego quippe adsero iuxta sensum illius eos, qui Christum in persecutione negauerint, contra filium hominis dixisse et non in spiritum sanctum blasphemasse. qui enim interrogatur, an Christianus sit, et Christianum se non esse responderit, utique negando Christum, iioc est filium hominis, spiritui sancto non fecit iniuriam.

si autem Christum negando negauit et spiritum, edisserat hereticus, quomodo non peccet in spiritum, qui filium hominis denegarit. aut si spiritum sanctum hoc loco intellegendum patrem putat, patris nulla est a negatore mentio facta, cum negaret. Petrus apostolus eo tempore, cum ancillae interrogatione perterritus dominum [*](1 cf. Matth. 12, 25-29 etc. 9 cf. Mattli. 12, 21 etc. 23 cf. Matth. 26, 69—74 etc. ) [*]( 1 salu. noster S 2 a sat. l-nan AD -nam Jla.r.) eici sat. AIID satana eici a satana (-na a.r.) B 3 non esse] non est A esse in ras. 8 litt. m2 B studium add. in mg. B 4 pot. esse S 8 sed] se D 9 beelzebub II esse] fuisse S 10 in (s. I.) sanct. sp. B 12 respondeat B 14 ego—blasphemasse in mg. B 15 negauer B 16 et \'• s. l. m2 B in s. I. m2 B spiritu sancto A 17 et] add. non (del.) B 18 responderet A 19 fecerit 11 facit S 20 et 0111. B edixerat A (corr. et dix. m2) non s. l. B 21 pr. spiritu AIID denegauerit S 22 in hoc B patr. int. B 23 facta mentio B negare A 24 cum] cum ad B quo g interrogationem B )

317
negauit, in filium hominis an in spiritum sanctum uidetur commisisse peccatum?