Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Breuis quaestiuncula, quam misisti, et aperta responsio est. sf enim de eo, quod in euangelio scribitur: quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque infuturo, Nouatianus adfirmat non posse peccare in spiritum sanctum nisi eum, qui Christianus sit et postea negauerit, manifestum est Iudaeos, qui eo tempore blasphemabant, peccato blasphemiae non teneri, quippe qui, inpii coloni, interfectis prophetis de nece domini cogitabant et in tantum erant perditi, ut ad saluandos eos se dei filius uenisse responderit.

unde et de toto ipsius scripturae ordine conuincendi sunt, non his inremissibilem dictam blasphemiam, qui tormentis conpulsi et uariis euiscerati cruciatibus dominum denegassent, sed his, qui, cum uideant in uirtutibus opera dei, calumnientur et clamitent daemonis esse uirtutem et omnia signa, quae facta sunt, non ad diuinam magnificentiam, sed ad diabolum [*]( o Mattli. 12, 32 12 cf. Matth. 21, 33-39 14 cf. Matth. 15, 24 18 cf. Matth. 12, 24 etc. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII.-) [*]( 2 ad marcellam de blaspbemia in apiritum sanctum inremissibiIe (inr. om. II) AIID ad marcellam, quomodo esset respondendum de spiritu saucto contra nouatianos et de blasphemia in spiritu sancto B; Hieronymi nomen exhibet titulus in B 4 breuis est S questiuncule Bp.c.m2 ad quaestiunculam II mis.] add. et obscura in mg. m2 B 7 sanct. spiro B 10 postea] posita (it in ras. m2) D 11 eo in B 13 ad B, om. cet. 14 et om. B 15 scr. ips. AD conuincendus est S 16 dictam esse B esse dictam S 17 negassent Ba.c.m2 18 in uirt. uid. S 19 demonii B 20 alt. ad s. I. m2 A )

316
pertinere.