Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Praetermitto scelerata mysteria, quae dicuntur de lactante puero et de uicturo martyre confarrata. malo iniqua non credere; sit falsum omne, quod sanguinis est. aperta est conuincenda blasphemia dicentium deum primum uoluisse in ueteri testamento per Moysen et prophetas saluare mundum; quod quia nOli potuerit explere, corpus. sumpsisse de uirgine et in Christo sub specie filii praedicantem mortem obisse pro nobis et, quia per duos gradus mundum saluare nequiuerit, ad extremum per spiritum sanctum in Montanum, Priscam et Maximillain, insanas feminas, descendisse et plenitudinem, quam Paulus non habuerit dicens: ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus et: nunc uidemus per speculum in aenigmate abscisum et semiuirum habuisse Montanum.

haec coargutione non indigent; perfidiam eorum exposuisse superasse -\'est, nec necesse est, ut singula deliramenta, quae proferunt, breuior epistulae sermo subuertat, cum et tu ipsa scripturas adprime tenens non tam ad eorum mota sis quaestiones, quam, quid sentirem, a me uolueris sciscitari. [*]( 16 I Cor. 13, 9 17 *I Cor. 13, 12 ) [*](1 renertentes B 2 redigi A 3 quod s. I. B, om. g sit] interest S 6 lactente Bp.e.m2g 7 de om. S iniqua] inquam S 8 sanguis All sanguinem D pr. est om. D apertae B 10 quod] sed S 12 obiisse S 13 non quinerit B 14 priscillam II 16 habuerat IIa.r. 19 haec B est quae add. cet. sunt quae add. S coarguitione D quo arguitionem A indiget Aa.c.m2 perfidia AD 20 nec B, om. eel. deleramenta A,Da.c. 21 ipsas IIB 22 sis s. I. m2 B 23 a s. I. B scisc.] add. explicit contra montanum D )

315