Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et saluator toto responsionis suae hoc agit argumento, ut doceat non posse a satana eici satanan et regnum eius inter se non esse diuisum. cum enim diaboli studium sit dei laedere creaturam, quomodo eiusdem esse poterit uoluntatis sanare languentes et se ipsum de obsessis fugare corporibus?

probet itaque Nouatianus aliquem de his, qui sacrificare conpulsi sunt ante tribunal iudicis, respondisse omnia, quae in euangelio scripta sunt, non a filio dei, sed a Belzebub, principe daemoniorum, esse perfecta, et tunc poterit adprobare inremissibilem in spiritum sanctum esse blasphemiam.