Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

qualem putas ad istas uoces Christum habuisse tristitiam, quomodo exultasse satanan, qui nunc tuam animam eripere festinans et pii tibi proponens doloris inlecebras, dum ante oculos tuos filiae semper imago uersatur, cupit matrem simul necare uictricis et solitvldinem sororis inuadere relictae?

non, ut terream, loquor, sed, ut mihi testis est dominus, quasi ante tribunal eius adsistens in haec te uerba conuenio. detestandae sunt istae lacrimae plenae sacrilegio, incredulitate plenissimae, quae non habent modum, quae usque ad uicina mortis accedunt. ululas et exclamitas et quasi quibusdam facibus accensa, [*]( 5 cf. Gen. 22, 10 ) [*]( 1 infantfam (-ph- D) KD magistrantem Za.r.D magistra B zabulus K\'F 2 et om. K1\' unam cernit g cer (reliqua foliis amissis perierunt) G obritum D obmmtam Za.c.m.2 obrutum S 3 se esse g 4 suo Za.c.m2D 5 interfecit D 6 cor. quer. 2 • 7 te ex. S 8 musitabat codd. praeter K 9 discebamus 1\'Da.c. filiis T 10 uel om. KI\' ten.] conueneritD.Za.r. neposD nepusZa.c.m2 12 fluctibusZD 13quam KY quia 1\'D.Bm2 in ras. cum S monacham W 14 fleu. fil. S. 16 satanam K sathan B 17 praeponens B inlecebra ZD inlecebram B 19 solitudine D solitudiui Za.c. sororem 2\'a.c.D derelictae Zp.c.m2B derelictam Za.c.mSD 20 loquar B 22 incred. plenj crudeli Za.c.m2D quae] quem D 23 uicinam y uiciniam ZD )

307
quantum in te est, tui semper homicida es. sed ad talem clemens ingreditur Iesus et dicit: \'quid ploras? non est mortua puella, sed dormit\'.

rideant circumstantes: ista infidelitas Iudaeorum est. quin, si ad sepulchrum filiae uolueris uolutari, angeli increpabunt: \'quid quaeris uiuentem cum mortuis?\' quod quia Maria fecerat Magdalene, postquam uocem domini se clamantis agnouit, ad eius pronoluta pedes audiuit: ne tetigeris me; necdum enim ascendi ad patrem meum, id est: \'non mereris tangere resurgentem, quem mortuum aestimas in sepulchro.\'