Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quas nunc Blesillam nostram aestimas pati cruces, quae ferre tormenta, quod tibi Christum uideat subiratum? clamat nunc illa lugenti: csi umquam me amasti, mater, si tua suxi ubera, si tuis instituta sum monitis, ne inuideas gloriae meae, ne hoc agas, ut a nobis in perpetuum separemur. putas esse me solam? habeo pro te Mariam, matrem domini. multas hic uideo, quas ante nesciebam.

o quanto melior iste comitatus est! habeo Annam quondam in euangelio prophetantem et, quo magis gaudeas, tantorum annorum laborem ego in tribus mensibus consecuta sum. unam palmam castitatis accepimus. misereris mei, quia mundum reliqui? at ego uestri sortem doleo, quas adhuc saeculi carcer includit, quas cotidie in acie [*]( 2 Luc. -8, 52. cf. Marc. 5, 39 etc. 5 Luc. 24, 5 8 *Ioh. 20, 17 18 cf. Luc. 2, 36-38 ) [*]( 1 tui] cui K,\'Fa.c. talem] te ille B 3 irrideant D 4 infelicitas Sa.e.m2D quin scripsi quae KW te quoque cet. uol. fil. ZD 5 uolutare J:a.e. uolitare D angelus increpabit (-uit D) ZDB 6 magdalena 2,B (ult. a in ras. m2) 7 uoc. dom. om. P 8 audit Za.c.mSD enim om. KW 9 tang.] add. me s. I. m2 B resurg. ZB surg. cet. 10 extimas D existimas Z 11 existimas (extimas D) bles. nostr. ZD quae] quaeque 2p.e.D 12 quod] quo KW 13 lngentis (s eras.) B uoce (8. I. Z) lugenti ZD ub. ausi ZD 14 sum inst. B 15 ne] nec S 16 matr. dom. mar. B 17 antea ZD quanto] quam ZD est iste com. ZD 18 quod K 19 labores S 20 accipimus KlI\' 21 miserere B miseriris (in mg. mereris) 1J\' mei] mihi KT at] et KP uestri sorte K\'P sortem uestri Z 22 pr. quas scripsi quod \'I\' quos cet. alt. quas K\'l\' quos cet. cottidie Z ) [*]( 20* )

308
proeliantes nunc ira, nunc auaritia, nunc libido, nunc uariorum incentiua uitiorum pertrahunt ad ruinam.

si uis, ut mater mea sis, cura placere Christo. non agnosco matrem meo domino displicentem\'. loquitur illa et alia multa, quae taceo, et pro te deum rogat mihique, ut de eius mente securus sum, ueniam inpetrat peccatorum, quod monui, quod hortatus sum, quod inuidiam propinquorum, ut salua esset, excepi.