Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quis illam tunc non putaret more lymphatico, sparsis crinibus, ueste conscissa lacerum pectus inuadere? lacrimae gutta non fluxit; stetit inmobilis et ad pedes aduoluta Christi, quasi ipsum teneret, adrisit: \'expeditius tibi seruitura sum, domine, quia tanto me liberasti onere\'. Sed forsitan superatur in ceteris? quin immo, qua illos mente contempserit, in unico postea filio probat, cum omni, quam habebat, possessione concessa ingrediente iam hieme Hierosolymam nauigauit.

Parce, quaeso, tibi, parce filiae iam cum Christo regnanti, parce saltim Eustochiae tuae, cuius parua adhuc aetas et rudis [*]( 2 oritur ZD iob (non hiob) codd. 3 susti(eJa.c.)nuit ZDB delicatam illum g; distinguendi signa addidi 4 ruinas B 7 uenisse D quod ZDB 8 es et] esse SD 9 sustines G sustinere B 10 Melanium scripsi melanius GK\']\' melania (nia s. I. B) cet. 11 mihique (mihi qui 1]\') cone. dom. K\'l\' 12 suo B part.] add. quae ZD 13 fil. sim. perd. G sim. perd. fil. S 14 teste xpo S 15 tunc om. D, in mg. m2 Z lymfatico G enfatico K\'l\' limph(h s. I. I)atico cet. 16 concissa B 18 arridens B tibi] tibi inquit B inquit tibi S 19 quia] qui a B on. me lib. ZB me on. lib. D 20 qua] quales B 21 fil. post. B omni quam G,2p.c. omnem quam KT olTla quam D omni que Ia.c. omnium quae B possessionem KI]\' 22 ingruente ZDB 23 tibi ex te m22 cum xpo iam S 24 eustociae G eusthociae K custodiae 2a.c.D eustochio S ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 20 )

306
paene infantia te magistrante dirigitur. saeuit nunc diabolus et, quia cernit unam de tuis liberis triumphantem, obtritum esse se condolens quaerit in remanente uictoriam, quam in praeeunte iam perdidit. grandis in suos pietas inpietas in deum est.

Abraham unicum filium laetus interficit et tu unam de pluribus quereris coronatam? non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. cum de media pompa funeris exanimem te referrent, hoc inter se populus mussitabat: \'nonne illud est. quod saepius dicebamus? dolet filiam ieiuniis interfectam, quod non uel de secundo eius matrimonio tenuerit nepotes. quousque genus detestabile monachorum non urbe pellitur, non lapidibus obruitur, non praecipitatur in fluctus? matronam miserabilem seduxerunt, quae quam monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla gentilium ita suos umquam filios fleuerit\'.