Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nonnulli septenarium numerum plenum et perfectum interpretantur de multis scripturarum locis testimonia contrahentes et hunc esse sensum, quem supra perstrinximus, quod, qui interfecerit Cain, ab ingenti eum et omnia supplicia transeunte liberet poena.

Sunt autem, qui et de euangelio interrogationem Petri replicent: domine, quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? dicit ei Iesus: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est et non inueniebatur, quia transtulit illum deus. de septuaginta autem et septem [*](1 *Gen. 4, 13 3 cf. Ion. c. 3 et 4 cf. IV Eeg. 20, 1-11 15 *Mattb. 18, 21-22 19 Hebr. 11, 5. cf. Gen. 5, 24 ) [*](1 fr. mei sum AD VI- sextum tU quod] que tu ipsum ADB dicens maior B 2 quam] que tti dimittatur B VII. septimum tD quod] que ttJ quia AD 3 nineuetas to ninniuetas q niniuitas DB,A (tert. i ex e m2) 4 iudeae q iuda AD dist.] sustulerunt g; add. ut qui damnati fuerant non perirent sed agentes poenitentiam impetrarent misericordiam dei Q et dic.] nam tradunt S 5 sept. gen.] septem generationes QAD 6 delatum Aa.c.m2 long. uit.] longaeuitate toAD 7 merore (corr. e merore) q morere 1D maeroris g aegeret ID et] ut ADB 9septinarmmtcq et s. l. B 11 quod] que tn 12 qui om. Q interficerit A ingenti] ingi (corr. igni) tt) eum] add. adflictione Q omni supplicio Q transeuntem Aa.r.,QD 13 liberaret Q 14 sunt] item de septem uindictis cayn sunt B . et QB, om. cet. 15 peccauit txtQAD,Ba.c.m2 peccauerit q 16 et eras. B Iesus] dominus B 17 pr. usque om. Q 18 sabbatitasse q 19 quando] qua Q quia] que In 20 eum IUq septuanta Q )

275
illam expositionem secuntur: in aduentu Christi mortis atque peccati aculeum esse confractum.

Ponam et aliam opinionem, ne quid uidear\' praetergressus. quidam septimum annum remissionis et quinquagesimum iobelei et quadringentesimum nonagesimum, quod uolunt intellegi \'septuagies septies\', multis modis interpretantur adserentes ob hanc causam quinquagesimi et quingentesimi numeri sacrate in euangelio positum debitorem et quinquagesimum psalmum paenitentiae, qui septem conficitur septimanis et in principium ogdoadis erumpit.

uerum ne longius sermo procedat, hucusque super hoc locutum esse sufficiat, quia et ex his, quae respersimus, ingentem tibi disputationis siluam poteris ipse conficere sciens Origenem duodecimum et tertium decimum in Genesim librum de hac tantum quaestione dictasse.