Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ut autem, quod dicimus, manifestius fiat, cotidianae consuetudinis ponamus exemplum. loquatur inter uerbera seruus ad dominum: quia incendi domum tuam et uniuersam substantiam dissipaui, interfice me\' dominusque respondeat: non, ut uis, morieris et finies morte supplicia; uerum longo tempore custodieris ad uitam et tam infeliciter in hac luce uersaberis, ut, quicumque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum de tam multis te liberat cruciatibus\'. et secundum Septuaginta quidem editionem hic nobis sensus uidetur.

De eo autem, quod Aquila posuit septempliciter et Symmachus ebdomatos siue septimus ulciscetur, maiorum [*](2 *Gen. 4, 15 ) [*](1 dominus B conpendiose A,Bp.c.m2,QD(-M) mortis fin.] mortificare Itjq cruciatu Q,Ap.c, 2 pone (corr. poene) ft) 3 non] non ita QB extimas B pro remedio] prae (pre IU) medio tnq 4 uerum] ex neruntamen B 6 aut] an IU 7 aut] an h) septimo] magno tnfiq cruciatu q cruciato Q quod] quo tnq qui om. IUq 8 perc.] occiderit AD quod] quo Jnflq 10 interfecto Aa.c.m2D in interfecto Q derelictas qa.c. derelicas tu 12 quae IU cottidiauae toQD quottidiane B 13 ponemus Q loquitur IUQq 14 dominum bis D quia] que h) subst.] add. etiam D, add. tuam QA 16 ut] ita ut Q ut tn B supplicio IUq 17 tam om. toq 18 tibi praestet Q 19 dum] om. toq, dum te AD,B (te del.) de] id S M tam om. toq te om. AD liberet AqD liberit tt) 20 quidem] add. interpretum B uidet q 21 quae tt) simmachus IUq simmacus B 22 hebdomatos Vallarsi ebdomadas codd. )

272
nostrorum ista sententia est, quod putent in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, Enoch genuit Gaidad, Gaidad genuit Maleleel, Maleleel genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamech, qui septimus ab Adam non sponte, sicuti in quodam Hebraeo uolumine scribitur, interfecit Cain.

et ipse postea confitetur: quia uirum occidi in uulnere mihi et iuuenem in liuore meo, quoniam septies uindicabitur de Cain, de Lamech autem septuagies septies. et quidem de Cain, quod in septima generatione interfectus sit et iuxta aliam expositionem poenam sui sceleris dederit, nihil obscuri arbitror remansisse.

Nunc illud, quod non interrogaueras, dum aliud agimus, inrepsit: quae sint septuaginta septem uindictae, quae in Lamech exsoluendae sint. aiunt ab Adam usque ad Christum generationes septuaginta septem. relege Lucam euangelistam et inuenies ita esse, ut dicimus.