Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nos autem dicimus non uenisse dominum nisi ad oues perditas domus Israhel nec uoluisse panem accipere filiorum et dare eum canibus et benedictionem primam Iudaeorum populo detulisse, quibus sunt credita eloquia dei et repromissio et legis datio et confectio testamenti; uerum quia illi credere noluerunt, ad Iacob, minorem populum, benedictionem esse translatam. neque tamen maiorem filium penitus fuisse despectum, quia, cum subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus erit. [*]( 4 *Gen. 27, 41 5 cf. Gen. 27, 42-28, 2 8 cf. Gen. 28, 5 9 cf. Matth. 4, 12 etc. 13 cf. lIIatth. 15, 24. 10, 6 14 cf. Matth. 15, 26 etc. 16 cf. Rom. 3, 2 17 cf. Rom. 9, 4 20 cf. Rom. 11, 25—26 ) [*]( 1 pass.] mortis S2 2 fratricidas codd. praeter trq iudae os tu iudaeus q iudaeos cet. Cain] del., s. l. m2 morte xpi A praemedi- tantes A in om. AD 3 manifeste Q ostendit D 4 adpropinquant Ap.c.m2 adpropinqucns D appropinquent q pass. patris mei Q pass. patris g 5 paenitentia A,D (poe-) 6 qui om. £ 2 iachob B, om. tuq 7 in mesop. S et om. £ 2 acceperet tu 8 laba !Va.c. lauan D itaque] igitur £ 2 dolum £ 2 9 tendit] i tendit pergit (pcrgit exp.) B 11 sumptur eclesiam tu 13 dicimus om. A 14 israel tuqB fil. acc. S 15 pop. iud. D populum tu 17 legislatio ADB confessio AD,Ba.c.m2 illi om. q 19 fuisse] esse uel fuisse B 20 intrauerit £ 2 21 israel tuqB erit] add. amen tnS2 )

286
XXXVII. AD MARCELLAM.

Nuper, cum Reticii Augustodunensis episcopi, qui quondam a Constantino imperatore sub Siluestro episcopo ob causam Montensium missus est Romam, commentarios in Canticorum Canticum perlegissem, quod Hebraei uocant sir asirim, uehementer miratus sum uirum eloquentem praeter ineptias sensuum ceterorum Tharsis urbem putasse Tarsum, in qua Paulus apostolus natus sit, et aurum Ofaz petram significari, quod Cephas in euangelio Petrus sit appellatus.

habuerat utique et in Hiezechiele id ipsum uerbum, ubi de quattuor animalibus scribitur: et species rotarum sicut species tharsis, et in Danihele de domino: et corpus eius ut tharsis, [*](10 cf. Ioh. 1, 42 etc. 12 *Ezech. 10, 9 13 *Dan. 10, 6 ) [*](K — Spinaliensis 68 s. VIII ) [*](Q = Duacensis 247 s. XI. ) [*](A — Parisinits lat. 4883 A s. XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( a = Parisinus bibl. armamentarii 293 s. XII. ) [*](c = Mazarinianus 577 s. XII. ) [*]( c = Parisinus lat. 1876 s. XII. ) [*]( 2 ad eandem de ofaz baddin et tharsis KA ad marcellam de ofaz badin et tharsis Qt ad marcellam de reprehensione reietici episcopi in cantica canticorum B de reprehensione tractatuum in canticis canticorum retici galli ac; Hieronymi nomen exhibent tituli in QBace 3 retici ac recticii (in ras. m2) B rheticii S augustud. Bac augustid. Ae cundam Q 4 a om. B 5 roma K romae ac canticorum canticum (cantica Q) KQA canticum canticorum cet. 6 sirassiiim K syrasirim (postposito uocant) A 7 loquentem Ka.c.m2 8 ceterorum om. c tarsis Qa.c.B tarsum Qa.c.B tharsum cet. 9 ophaz e ophat B petram Q petrum cet. Petrum S significare S 10 quod] qui Bac quia S petrus Q,A (s. I.) petra Kc id est petrus Bac idem petrus S 11 et 8. l. B ihezechiele c iezechiele Aac ezechiele (sic) B ezechiele S 12 tarsis B 13 et in—p. 287, 2 Tharsis] om. KQAe, sed in K add. in mg. inf. daniele codd. eius] eiusdem S tarsis Kmg.B )

287
quod Aquila chrysolith um, hyacinthu m Symmachus interpretantur, et in Psalmis: spiritu uiolento conteres naues Tharsis. et inter lapides, qui in ornatum sacerdotis tribuum nominibus sculpti sunt, eiusdem lapidis nomen insertum est et omnis ferme scriptura hoc referta uocabulo est.

de Ofaz uero quid dicam, cum supra dictus Danihel propheta in tertio anno Cyri, regis Persarum, post tres ebdomadas ieiunii atque tristitiae dicat: extuli oculos meos et uidi, et ecce uir unus indutus baddim et renes eius cincti auro Ofaz? plura quippe apud Hebraeos auri sunt genera; unde ob distinctionem nunc Ofaz positum est, ne quis zaab putaret, quod in Genesi nasci cum lapide carbunculo praedicatur.

Quaeras, si tharsis lapis chrysolithus sit aut hyacinthus, ut diuersi interpretes uolunt, ad cuius similitudinem dei species describatur, quare Ionas propheta Tharsis ire uelle dicatur et Salomon etlosaphat inRegnorum libris naues habuerint, quae de Tharsis solitae sint adferre uel exercere commercia.

ad quod facilis responsio est 6[juvd[iov esse uocabulum, quod et Indiae regio [*]( 2 *Ps. 47, 8 3 cf. Ex. 28, 20. 39, 13 8 *Dan. 10, 5 11 cf. Gen. 2, 11-12 15 cf. lon. 1, 3 16 cf. III Reg. 10, 22. II Par. 20, 36-37 ) [*]( 1 quot Kmg. crysolitum Kmg. crisolitum B chrisolitum ac Symm. hyac. S hiacintum Kmg. iacinctum Ucic simmachus Kmg.ac simmacus B interpretantur Kmg. interpretatur Bp.c.ac 2 psalmo S in spiritu S conterens Kmg.,Ba.c. nauis Kmg. tarsis Kmg.B 3 et om. A ornamentum A ornatu Bac sacerdotum Qe 4 sculptij scripti B lapide Q ins. est] inseritur Bac 5 fere S uoc. ref. S ophaz B .6 daniel QBac ciri QB 7 ieiuni B adquae Ka.c.m2 8 ind.] uestitus Bac 9 badin e bat dl B baddim ac ophat B ophaz S 10 apud ex ad K ob om. A 11 ophaz A ophat B est s. l. m2 B zahab K zaap a zabad A 13 quaeris S tarsis KB chrisolitus Aacc crisolitus cet. sit aut] it aut K ita ut A ita uti Q acinctus Q iacintus K iacinctus cet. 14 cuius coloris Bac 15 scribatur B praedicatur ac tarsis KB 16 solomon K iosaphath a iosafath Ii. habuerunt A habuer B 17 tarsis KB ad(f)fen\'e uel KQAc, om. cet. 18 est resp. S o}uovo[i/>v uarie scribunt (s. l. add. \'i\' plurinomium e) codd. )

288
ita appelletur et ipsum mare, quia caeruleum sit et saepe solis radiis repercussum, colorem supra dictorum lapidum trahat, a colore nomen acceperit, licet Iosephus tau littera commutata Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis.