Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quoniam autem polliciti sumus et de eo, quid in figura significaret, adiungere, Hippolyti martyris uerba ponemus, a quo et Victorinus noster non plurimum discrepat, non quo omnia plenius exsecutus sit, sed quo possit occasionem praebere lectori ad intellegentiam latiorem:

\'Isaac portat imaginem dei patris, Rebecca spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli, Iacob ecclesiae siue Christi. senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculos illius caligasse fidem perisse de mundo et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. quod filius maior uocatur, acceptio legis est Iudaeorum; quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore saluati, quos per doctrinam iustus quisque uenatur.

sermo dei benedictionis est repromissio et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt et uerum sabbatum celebraturi. Rebecca plena spiritu sancto et sciens, quid audisset, antequam pareret, quia maior seruiet minori, — magis autem forma spiritus sancti, quae futura norat in Christo, in Iacob ante meditatur — [*](2 cf. Gen. 27, 1 3 *Gen. 27, 22 12 cf. Gen. 27, I 13 cf. Gen. 27, 1 15 cf. Gen. 27, 1 16 cf. Gen. 25, 28 17 cf. Gen. 27,2-4 18 cf. Apoc. 20, 6 21 Gen. 25, 23 ) [*]( 1 quam] qu* (8. ras. a m2) M quae q ergo scripsi ego codd. 3 pr. uox] uox haec Q uoi quidem B iacob est AD est iacob B 4 ad.«, l. m2 B benedicendum D patris Q 6 quid] qui Aa.c. quod B sign. in fig. AD 7 adiungere] s. l. add. I (= uel) Bm2 adiungeret Q liippoliti A hyppolyti D hyppoliti Q hypoliti Inq yppoliti (s. l. add. m2 antioceni et patriarche) B ponimus Q ponamus ADB 8 et] ei AD quo] quod S 9 quo] quod S 10 laciorem (add. de isaac) to 11 spiritu ivq priori q zabuli Q 13 oculus q oculis A illius om. AD 15 pr. quod] que tt) alt. quod] quae tt) 16 hominis tt) 17 uenator Q ueniatur q 18 promissio estfi 19 sunt regno AD 20 et om. tnq quid] quod in anteque h) 21 seruiet (et in ras. m2) B seruiret toq forma om.Q spiritn h) 22 quae] q q nouerat A,B (nou exp.) mediator Aa.c.m2 meditabatur (ba exp.) B )

284
loquitur ad filium minorem: uade ad gregem et accipe mihi inde duos haedos praefigurans carneum saluatoris aduentum, in quo eos uel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii, siquidem in omnibus scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur.

quod autem duos iubetur adferre, duorum populorum significatur adsumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes animae. stola Esau fides et scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus; pelles, quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter adfixit. quod Isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito uenerit, admiratur uelocem credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens deo salus est peccatorum.

post esum sequitur benedictio et eius odore perfruitur uirtutem resurrectionis et regni aperta uoce praenuntians, quomodo etiam adorent eum fratres sui et seruiant ei credentes ex Israhel. quia igitur iniquitas est inimica iustitiae, Esau in discordiam concitatur et necem fraudulentus excogitat dicens in corde suo: adpropient dies [*]( 1 *Gen. 27, 9\' 4 cf. Matth. 25, 31-46 5 cf. i. 27, 9 7 cf. Gen. 27, 15 8 cf. Gen. 27, 16 10 cf. Gen. 27, 20 12 cf. Gen. 27, 14 13 cf. Gen. 27, 27-29 18 *Gen. 27, 41 ) [*]( 1 loquitur] quod autem loq. Ap.c.m2 loquiturque Bp.c.m2 2 inde mihi AD praefiguratur AD carneus— aduentus Ap.c.m2 3 tenebant D 5 acc.] ponuntur B . quod] quae to autem om. AD duo Bp.r. iubentur afferri B 6 significat toq quod] que tv et bonos om. AD duciles toq et om. loq 7 atola] add. uel uestimentum ADB et scr. s. Hebr.] hebreorum et scr. AD 8 brachia Aa.c.m2D 9 utr. pecc. B peccata om. q quae] quia q 10 ostensione D crucis tt)q adflixit Aa.r. quod] que to 11 ab] a Ap.r. tam] tamen Qa.r., om. q admirabatur tnq admiratur ut loquatur A (ut loq. exp.), D uelocem] celerem AD 12 quod] quae h) delectabilem Da.c. 13 post esum] posterum Inq 14 pr. et eras. A perfr. om. AD uirt. om. Q 15 pronuntians ADB pronuntio Q quomodo] quod Bp.r. ador. eum etiam Q 16 seruient tv israel qB quia] qui toa.c. 17 in. est q inimicas est tt) inimica A discordia toq concitat Ap.r. suscitatur toq 18 fraudulentur q adpropinquent WqJS adpropinquant AD )

285
passionis patris mei et occidam Iacob, fratrem meum. diabolus fratricidae Iudae os in Cain ante praemeditans in Esau manifestissime confitetur tempus quoque interfectionis ostendens: adpropinquent, inquit, dies passionis, ut interficiam fratrem meum.

quapropter Kebecca, id est patientia, nuntiauit uiro fratris insidias, qui uocato Iacob praecepit ei, ut Mesopotamiam pergeret et inde acciperet uxorem de genere Laban Syri, fratris matris suae. quomodo itaque fratris dolos fugiens Mesopotamiam tendit Iacob, ita et Christus Iudaeorum incredulitate conpulsus proficiscitur in Galilaeam inde sibi ex gentibus sponsam sumpturus ecclesiam\'. haec supra dictus uir.\\