Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Innumerabilia sunt, quae in. illius mihi commentariis sordere uisa sunt. est sermo quidem conpositus et Gallicano coturno fluens: sed quid ad interpretem, cuius professio est non, quomodo ipse disertus appareat, sed quomodo eum, qui lecturus est, sic faciat intellegere, quomodo intellexit ille, qui scripsit?

rogo, non habuerat decem Origenis uolumina, non interpretes ceteros aut certe aliquos necessarios Hebraeorum aut ad interrogare aut ad legere [et], quid sibi uellent, quae ignorabat? sed tam male existimasse de posteris, ut nemo posset de eius erroribus iudicare!

Frustra igitur a me eiusdem uiri commentarios postulas, cum mihi in illis multo displiceant plura, quam placeant. quod si opposueris, cur ceteris dederim, audies non omnes eodem uesci cibo. Iesus in- deserto plures hordeaceis panibus pascit, triticeis pauciores; Corinthii, in quibus fornicatio [*](3 cf. Ioseph. Ant. Iud. I 6, 1 18 cf. loh. 6, 5-13 19 cf. I Cor. 5, 1 ) [*]( 1 ita] id Bac appellatur Bac apellatur (corr. apelletur) A 2 percussum S calorem Bp.c.m2 3 a] et a .1 nominum Ba.c. accepit c iosepphus K 4 tharsum Qp.c.Aace appellare tharsum e tarsis KB 6 uiae B est] et Ac quid. sermo Bac 7 cothumo S fluens] florens Qc 8 non-est om. Q pr. quomodo] quo S desertus Ka.c. dissertus B alt. quom.] quo S 9 int. ille] int. ipse a ipse (del.) int. ipse B ipse int. S 11 aut] non Bac 12 pr. aut-legere] nt aut interrogaret aut legeret Bac et seclusi, om. Bac uellint K uellet A 13 existimasset K (ex exstirnasset), Qc esistimasse (ex extimasse B) uidetur Bac uidetur existimasse S de Bac, om. cet. posteris] poteris .1 ceteris B ceteris (cae- c) posteris ac 14 possit KBac 15 igitur] ergo S uiri] uri B 16 multa QAe plura quam plac. Bac, om. cet. 18 eisdem debere uesci ci(y)bis Bac iisdem uesci debere cibis S ordiaciis K ordeaceis cet. pauit pan. c 19 eriticiis (in mg. m2 alii frumentaciis) K frumentaceis Bac corintii Bac chorintii A chorinthii e aud. forn. S )

289
audiebatur et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem, lacte pascuntur, quia necdum poterant solidum cibum capere.

Ephesii autem, in quibus nullum crimen arguitur, ipso domino caelesti uescuntur pane et sacramentum, quod a saeculis absconditum fuerat, agnoscunt. neque uero eorum, qui a me exemplaria acceperunt, uel auctoritate uel aetate ducaris, cum et Danihel senes iudicet et Amos, pastor caprarum, in sacerdotum principes inuehatur.

XXXVIII. AD MARCELLAM.

Abraham temptatur in filio et fidelior inuenitur; Ioseph in Aegypto uenditur, ut patrem pascat et fratres; Ezechias uicina morte terretur, ut fusus in lacrimas quindecim annorum spatio proteletur ad uitam; Petrus apostolus domini passione concutitur, ut amare flens audiat: pasce oues meas; Paulus, [*](1 *I Cor. 5, 1 2 cf. I Cor. 3, 2. Hebr. 5, 12. 14 4 cf. Eph. 3, 9 6 cf. Dan. 13, 45 sqq. 7 cr. Am. 7, 10-17 11 cf. Gen. c. 22 cf. Gen. 87, 25-28 cr. Gen. 45, 5-11 12 cr. IV Reg. 20, I-Ii 14 cf. Matth. 26, 69-75 etc. 15 Ioh. 21, 17 ) [*](1 et talis forn.] et talis e, om. S quidam QAt adhuc quidem ac, om. S 2 pascebantur A cib. sol. B 3 ipso] ab ipso Bp.c.at 4 a om. ac 5 exemplar Bac 6 acceperant KB danihel Ae daniel cet. 7 senes] puer senes Bac senex (corr.) Q iudicet] uidelicet A 8 inuehantur A; add. explicit ad marcellam de tharsis K ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](II = Turicensis Attgiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 10 ad marcellam L ad marcellam (add. ne contristetur D) de egrotatione blesillae IID ad marcellam de infirmitate corporis blesille et salutis N ad marcellam de conuersione (corr. in egrotatioe [sic] m2) blesillae B; Hieronymi nomen exhibent tituli in LILY 12 egyptum D 13 lacrimis B 14 spatium D spatium ei S 15 ut am.] et amariter NB audit NB ) [*]( LIV. Ilieron. Epist. I ) [*](19 )

290
lupus rapax et Beniamin adulescentior, in extasi caecatur, ut uideat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus dominum uocat, quem dudum ut hominem persequebatur.

Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram uidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post uermibus exarandum sit. uenit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et ecce surgens ministrat ei.