Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Agar quoque Ismahelem quasi lactantem et tenerum portat in humeris, cum decem et octo ferme et amplius repperiatur annorum et ridiculum sit tam grandem iuuenem matris sedisse cornicibus; Roboam uero, filius Salomonis, quadragesimo primo aetatis suae anno regni sumpsit exordium et regnauit in Hierusalem annis sedecim, cum utique pater eius duodecimo anno [*]( 5 cf. Gen. 5, 25-28 sec. LXX. Gen. 7, 6 8 *Gen. 15, 13 12 *Ex. 12, 40-41 13 cf. Gen. 16, 15-16. 21, 14 17 cf. III Reg. 14, 21. 11, 42 ) [*]( 1 proplema to elegissem to 2 estuarem q et exp. B e] om. A hec tu e (exp.) latere XaP-) e B reperi tt) 4 hac ttJB extimabam B stimabam tn spiritualibus B spiritualia B conparanda AD 5 indissolubilia AD,Ba.c.m2 sicut S sunt et multa B alia sunt Q alia] add. questio de matussala quot annos post diluuium uixerit B matusalam ttJAqD matussala B mathusala/2 6 annis ADB 7 ingr. est arc. S archam ttJqB dominus QB 8 loquitur D quia] quoniam ttJq 10 alt. eos om. ADB 11 eos om. ADB ann. quadr. AD scripsit B 12 quadr. et trig. QB 13 et exiuit Q potentia] populus (pulus m2 in ras.) B Aegypti] add. item questio de agar et ismahele B 14 hismabelem (pr. h exp.) M ismaelem S lactentem Ap.c.m2 laetantem Q 15 XVIII D reperiatur ttJa.c. 16 tam] tunc toq 17 solomonis tu et primo Bp.c.mS 19 sed. annos ii XVII B )

277
regnare incipiens annis quadraginta regnauerit et undecimo filium generare non quiuerit.

Dum haec et multa istiusmodi mecum sollicitus uoluerem, aperuit mihi ostium, qui habet clauem Dauid, et introduxit me in cubiculum suum posuitque in foramine petrae, ut post spiritum saeuientem, post terrae meae motum, post incendium ignorantiae, quo urebar, uox ad me aurae lenioris accederet diceremque: inueni, quem quaesiuit anima mea: tenebo eum et non dimittam eum.