Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hoc uero problema cum legissem, coepi mecum tacitus aestuare et e uestigio Genesim Exodumque percurrens repperi loca, in quibus scripta sunt, quae uidentur facere quaestionem. ac primo aestimabam spiritalibus spiritalia conparans indissolubile esse, sicuti et multa sunt alia.

nam et Mathusalam quattuordecim annos post diluuium uixisse scribitur, nec tamen arcam ingressus est cum Noe; et, cum ipse deus locutus sit ad Abraham: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua et in seruitutem redigent eos et adfligent eos et humiliabunt eos quadringentis annis, postea Moyses scribit in Exodo: et factum est post quadringentos triginta annos, exiuit omnis potentia domini de terra Aegypti.