Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Oro te, quid hoc sacratius sacramento? quid hac uoluptate iucundius? qui cibi, quae mella sunt dulciora dei scire prudentiam, in adyta eius intrare, sensum creatoris inspicere et sermones domini tui, qui ab huius mundi sapientibus deridentur, plenos docere sapientia spiritali!

habeant sibi ceteri suas opes, gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur et per uarias uoluptates diuitias suas uincere nequeant: nostrae deliciae sint in lege domini meditari die ac nocte, pulsare ianuam non patentem, panes trinitatis accipere et saeculi fluctus domino praeeunte calcare.

Saluta Blesillam et Eustophium, tirunculas nostras; saluta Felicianen, uere carnis et spiritus uirginitate felicem; saluta reliquum castitatis chorum et domesticam tuam ecclesiam, cui omnia, etiam quae tuta sunt, timeo, ne dormiente patre familias inimicus homo zizania superseminet.

quamuis [*]( 8 cf. Pe. 1, 2 14 cf. Verg. Aen. IV 298 cf. Matth. 13, 25 ) [*]( 1 ora D,Da c. secretiuB A sanctias N sacramentum A hac] hoc Ay,Ba.c.m2 ab hac sacramento II (-tip.c.), Dd uoluntate GDNy,Ma.c. 2 iocundius codd. praeter G,Ma.c. cibi quae] ubique Dd,IIa.c.ni2 melle TlDd dulc. quam IIDM0,Bp.c.m2 3 prud. et IIDMdy,Bp.c.m2 adyta scripsi adita GA atria B abditum N abdita cet. et sensum JIDMd,Bp.c.m2 sensus Ba.c.m2 4 tui] dei tui NB dei nostri M nostri ihu xIIi y a sap. h. mundi M 5 deridemur y irridentur M plenius Bp.c.m2 plena A,Na.c.m2 docere B (cere in ras. 5-6 litt. m2) doceri Ny discere S sapientiae spirituali B 6 sibi] om. B sibi sui A ceteri] in mg. m2 B certe y cet.] si uelint add. in ras. Bm2 gemina 0 gemmas B gemmis N sirico D0,Ba.c.m2 nitant G neciant A nitescant My plauso A,Ma.c. planau y plausus B 8 diuitiae HD0,Ba.c. sunt DM in lege dom. in ras. m2 B 9 panis A,Ma.c. 10 fructus B calcare] add. sit legenti letitia audienti fides credenti corona amen afii amen domine A (finis epistulae) 11 blaesillam S eustocium B tyrunculas codd. praeter MNB saluto i9 12 folicianen 1) felitianem (corr. -am, in mg. m2 ai felicitatè) B felicianam y,Np.c.m2 feliciter M carne M spiritu IIDMfJ uirginitatis M (ni m2) facilem D 13 salutat D chor. cast. My 14 cui] et M, om. y etiam om. N tuta] tua JlDMdyB timeo] timendum y,lII (add. est), pertimesco N dormiat My 15 patri Dd pater My ne inim. My quamquam M )

249
enim dicere audeant: ego ciuitas firma, ciuitas, quae obpugnatur, -nullus hostili exercitu obsidente securus est. nemo, ut beatus Cyprianus ait, satis tutus periculo proximus. exemplar epistulae, si accipere uoluerit (ptXoitov(oto\'tt] nostra Marcella, tribuito et memento mei obsecrans, ut dominus Iesus conterat satanan sub pedibus nostris uelociter.

XXXI. AD EUSTOCHIUM. -

Parua specie, sed caritate magna sunt munera accepisse a uirgine armillas, epistulas et columbas. et quoniam mei in dei sacrificiis non offertur, nimia dulcedo arte mutata est et [*](1 *Esai. 27, 3 3 cf. Cyprianus, epist. 4, 2 (p. 474, 7 Hartel) ) [*](1 enim] om. MN etiam S dic. audeam G dic. audeant aliqui y,B (aliqui m2mg:) audeant dic. aliqui M firmata IIDfJ alt. ciuitas om. N quae] non add. codd. praeter G (non in ras. m2 B) 2 expngn. y a nullo N obsedente (obsid- m2) ex. M 3 beatus ut M 4 exempla N epist. hnius M uoluerint Mdy studiosis. sima <I>lAOIIOLIOTATH N epirotion et untation M epirition uitagon y, om. Dd 5 macella (marcella m2) nostra M tribue Bp.c.Ma.c. mementote JIN 6 ihs noster M ihs xps IlD noster ihs xps S conter*at M conteret IIDd sanan G (corr. satnan), Na.c. satan yB satanam S uestris B ueloc. uale N; add. explicit ad paula G .. ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*](Z = Parisinus lat. 1867 s. IX. ) [*](2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](111 = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 9 ad eustochium (-ium m2 J) FJZ ad eust. de muneribus B ad east. de acceptis muneribus Z hieronimus eustochiae. M; Hieronymi nomen exhibent tituli in l:в.l.,MB 10 sunt magna S 11 arm. a uirg. B epistu(o)lam S \' mel om. FJ2 in dei s. mel M 12 offeretur F mutate F ...- )

250
quadam, ut ita dicam, piperis austeritate condita. apud deum enim nihil uoluptuosum, nihil tantum suaue placet, nihil, quod non in se habeat et mordacis aliquid ueritatis. pascha Christi cum amaritudinibus manducatur.

Festus est dies et natalis beati Petri festius solito conciuendus, ita tamen, ut scripturarum cardinem iocularis sermo non fugiat nec a praescripto palaestrae nostrae longius euagemur. armillis in Ezechihele ornatur Hierusalem; Baruch epistulas accepit ab Hieremia; in columbae specie spiritus sanctus adfebitur.

itaque, ut te aliquid et piperis mordeat et pristini libelli etiam nunc recorderis, caue ne operis ornamenta dimittas, quae uerae armillae sunt brachiorum; ne epistulam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam nouacula rex profanus incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias: \'facta es insipiens ut columba\'. \'nimium\', respondebis, \'austere et, quod festo non conueniat diei\'. talibus ipsa muneribus prouocasti; dum dulcibus amara sociata sunt, et a nobis paria recipies: laudem amaritudo comitabitur. [*]( 3 cf. Ex. 12, 8 8 cf. Ezech. 16, 11 cf. Bar. c. 6. Hier. 43 (36), 4 sqq. 9 cf. Matth. 3, 16 etc. 11 prist. lib.] sc. ep. XXII 13 cf. Hier. 43 (36), 23 15 Os. 7, 11 ) [*]( 1 quidam FZ quidem 2 dominum Z 2 tert. nihil] nisi M 3 non om. M habet S et FJ,2 s. I. m2, om. cet. mordacitatis 2 aliquid] add. et FJ2 5 festius FJZ,2 (festiuus mS), festus est M festiuius B concinendos Fa.c.m2 concinnendus Jp.c.Zp.c.mS condiendus S 7 non om. ZB a praesc.] ap (= apud) scripta B enagemus Mp.e. 8 ezechiele Z,M (-el p.r.), B baruc FJSB 9 acepit (sic) eptas B suscepit M accipit S columba Fp.r. specie] s. I. m2 2, om. F 10 labitur Z it. ut te] ita uite B te om. M pr. et om. FJ2 11 pristina M caue] cause B ne] ne ob (eras.) 2 12 demittas F uerae Z uere cet. nec M 13 tuis Z baruc FJB,2a.c,m2 tradita F 14 nec Z ephraim B efraim Z efrem JM cffrem F2 aud. per osee 2 osee Fp.c.,2 osaee Fa.c. ose M a.c.m2,B 15 est Z 16 quod om. Z conuenit Z conueniam 2 ipsa-dulcibus om. M 17 dulci Ba.c.m2 et] et (s. I. ut m2) B 18 reciperes Bp.c.m2 )

251

Verum — ne uidear dona minuisse — accepimus et canistrum cerasiis refertum talibus et tam uirginali uerecundia rubentibus, ut ea nunc a Lucullo delata existimarim; siquidem hoc genus pomi Ponto et Armenia subiugatis de Cerasunto primus Romam pertulit, unde et e patria arbor nomen accepit.

igitur, \' quia in scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasia uero non inuenimus, in eo, quo allatum est, id, quod allatum est, praedicamus optamusque te de illis pomis fieri, quae contra templum dei sunt et de quibus deus dicit: quae bona, bona ualde. nihil quippe saluator medium amat et, sicuti frigidum non refugiens calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi euomere uelle se loquitur.