Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeras forsitan, si ephod sacerdotale sit pallium, quare in quibusdam locis addatur \'bar\'? audiens \'bar\' risum tenere non possum. nam cum apud Hebraeos dicatur \'bad\', ipsos quoque septuaginta interpretes sic transtulisse manifestum sit, pro \'bad\' ut \'bar\' scribatur, error obtinuit; bad autem lingua Hebraica \'linum* dicitur, licet linum \'phestim5 significantius exprimatur.

denique, ubi nos legimus: et fac eis femorale lineum, utoperianturcarnis turpitudines a lumbis usque ad crura eorum, in Hebraeo pro lineo \'bad\' ponitur. qua specie uir quoque ille, qui Dauihelo monstratur, indutus est: et extuli oculos meos et uidi; et ecce uir unus uestitus baddim, quo plurali numero \'usstes lineae\' nuncupantur.

propterea autem et Samuhel et octuaginta quinque uiri sacerdotes ephod lineum portasse referuntur, quoniam sacerdos magnus solus habebat licentiam ephod non lineo uestiendi, uerum, ut scriptura commemorat, auro, hyacintho, purpura, [*]( 12 *Ex. 28, 38 (42) 16 *Dan, 10, 5 21 cf. Ex. 28, 5-6. 36, 9 (39, 1-2), ) [*]( 1 superu. dixit S quo D evoo{a«] tunicam et A (ton-), TID 2 uocatu B mayl B superiorem AIID 3 IjisvSofta] et nAlMA II et te nayma B NAIMA AD e™^?] EITNMMIC B et TAUJMAC A et tAUJMAC D et TAUJAAC II 4 cum sup. AIID quod AD 6 sacerdotalis Ba.c. 8 dicat AIID 9 sic s. l. B 10 pro-obt. in mg. B ut pro bad S scriberetur S hebr. ling. S 11 hebraea AIID festaym B (corr. efestaym), effestin All effert in D 12 exprimantur AD,IIa.r. fac eos Ba.c. facies AIID 13 operiant S carnes Bp.c. turpitudine Ba.c. 14 lino Ba.c.m2 15 illi A danielo II.B (corr. danieli) 16 ext. inquid B unus s. I. B 17 uest. est AIID batdim B baddin AD badin 11 quo S quod codd. numero om. Ba.c. nuncupatur ex noncop- Am2 18 pr. et om. S samuel IIB octuaginta sic AB LXXX IID niri ex uerius Bm2 21 iacintho D iacincto AII iacincto et B )

240
coccino byssoque contexto. ceteri habebant ephod, non illa uero uarietate distinctum et duodecim lapidibus ornatum, qui in humero utroque residebant, sed lineum et simplex et toto candore purissimum.

Verum, quia supra promiseram me, si spatium dictandi ! fuisset, de teraphim quoque breuiter disserturum nec quisquam interim interpellator aduenit, scito teraphim ab Aquila μορφώματα interpretari, quas nos \'figuras\' siue \'figurationes\' possumus dicere.

nam et in eo loco, quando misit Saul nuntios, ut accipiant Dauid, et responderunt uexari illum grauiter et misit rursum dicens: adferte illum in lecto ad me, ut occidam eum. et uenerunt nuntii, et ecce cenotaphia in lecto, pro \'cenotaphia\' in Hebraeo teraphim, id est μορφώματα, posita sunt, et non \'iecur caprarum\', ut nostri codices habent, sed \'puluillus de caprarum pelle consutus\', qui intonsis pilis caput inuoluti in lectulo hominis mentiretur.

ut autem utriusque sermonis pariter explicem ueritatem, in Osee comminatur deus se a populo fornicante omnes gratias ablaturum dicens: quia diebus multis sedebunt filii, Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine sacerdotio et sine i ill ani f est a t ion i bus. pro (sacerdotio) et \'manifestationibus\' [*]( 2 cf. Ex. 28, 9---12. 36, 13-14 (39, 6—7) 11 *I Reg. 19, 15-16 19 *Os. 3, 4 ) [*]( 1 cocco Bp.c. illa uero (uero del. Bm2, om. IID) uar. IIDB uarietate (ex illarietate m2) A 2 et] ex D 3 numero Da.c.,B residebat B 5 si s. l. B 6 ne AB 7 MOPOMATA B morfomata ATI marfomata D 8 quod Bp c.m2 9 et B, om. cet. saul mis. S 10 acciperent (perent in ras.) B alt. et om. S 11 lectum B aI me Aa.c.m2, om. B 12 eum B illum cet. pr. et] tunc B ceno-I tapia AIID 13 in s. l. B lectum Ba.c. ceontapia ATID cenotafiis \' (ia ex a m2) B cenotaphiis S 14 marfomata D morf. cet. iecnr B decor cet. 16 pilis caprarum B 17 uer. par. expl. S 18 ose B cominatur B omnem gratiam AIID 19 quod S 20 israel ATIB alt. sine om. AIID alt. et om. AD 21 pr. et om. AIID sine alt. om. II altare AD tert. sine otn. ATID 22 pro sac. et man.] in mg. B, om. A )

241
in Hebraeo habetur \'sine ephod et sine teraphim\', sicut Theodotion quoque et Symmachus transtulerunt.