Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo intellegimus in ephod iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis quam I uerbum interpretati sunt, \'sacerdotium\' significari, in teraphim uero, id est \'figurationibus\' uel \'figuris\', uaria opera, quae teraphim uocantur, intellegi.

nam et in Exodo ceterisque locis, ubi describuntur uestes plumaria arte contextae, \'opus cherubim\', id est \'uarium atque depictum\', factum esse describitur, ita tamen, ut uau litteram cherubim non habeant, quia, ubicumque cum hac littera scribuntur, animalia magis quam opera significant. iuxta hunc igitur sensum et Micha cum ueste sacerdotali cetera quoque, quae ad sacerdotale pertinent ornamentum, per teraphim fecisse monstratur.

Quam uellem nunc tibi omnem habitum sacerdotis exponere et per singulas uestium species diuina ostendere sacramenta! uerum, quia et in hoc ipso breuitatem epistulae excessimus et Iosephus ac Philo, uiri doctissimi Iudaeorum, multique de nostris id latissime persecuti sunt, coram uiua, ut aiunt, uoce audies me. (aeque), quae de cetero uelis, praesens percontato, praesentem, ut, si quid forte nescimus, sine teste, sine iudice [*]( 6 cf. Ex. 26, 1 et 31. 37, 5 17 cf. Iosephus, ant. Iud. III 7 cf. Philo, de monarchia 2, 5-6 ) [*]( 1 habetur B est cet. \' et sine—ephod om. AllD teodocion B 2 quoque] del. B, om. S 4 uerba S significari B interpretari AD,ll (alt. i ex e) in B, om. cet. 5 uel (del. m2) uaria B 6-uocatur AllD et] «. I. B ex A 7 discrib. AD scrib. II cherubim II cherubin D,A (u ex o m2) theraphim B 8 depinctum B esse fact. S 9 littera B cherubin A cerubin D habeat AD 10 cura hac s. I. B scribitur Bp.c.m2,s 11 sign.] scriptura (om. S) significat BS ig. hunc s mica B 12 quoque] quo A sacerdotalia S pertinet 77 13 ornamenta S 14 quam Ap.c.,S quem Aa.c.,11 cum B uellet Aa.c. sacerdotalis II sacerdotalem S 16 et om. AIID in hoc in B 17 iosepus A ioseppus D 18 de s. I. B prosecuti AII coram scripsi quorum (s. I. B) codd. uiua om. AIID ut] aut D 19 uoce] add. ut A aeque addidi, om. codd. ceteris Bp.c.m2 uelis s. I. m2 B percunctator S 20 quod AIID ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I, ) [*](10 )

242
in fida aure moriatur.

nos, ut scis, Hebraici sermonis lectione detenti in Latina lingua rubiginem obduximus in tantum, ut loquentibus quoque nobis stridor quidam non Latinus interstrepat. unde ignosce ariditati: etsi inperitus sum, inquit, sermone, apostolus, sed non scientia. illi utrumque non deerat, et unum humiliter rennuebat; nobis utrumque deest, quia et, quidquid pueri plausibile habueramus, amisimus nec scientiam, quam uolebamus, consecuti sumus — Aesopici canis fabula —, dum magna sectamur, etiam minora perdentes. [*]( 1 cf. Verg. V 547 4 *II Cor. 11, 6 8 cf. Phaedrus I 4; Babrias 79 ) [*]( 1 aura ABa.e.m2 moriamur D,Aa.c.m2,II (inmoriamnr m2mg.), add. mater comunis (eorr. s) ai* (si s) ualet (ualeat s) gaudeo et ut ualeat dominum deprecor (precor s) BS (el. p. 252, 20) hebraici (hebrehi B) sermonis IIB hebraeorum AD lectioni A 3 latinus sermo B 4 inq, ap. serm. B serm. inq. ap. S sermonem A 5 sed non] non tamen B scientia A 6 renuebat B,Dp.c. 7 quicquid B quod cet. plausabile B 8 sumus iuxta S ysopici canis B esopianis UD esophianis A 9 fabulam codd. (corr. B) sectamus B perdens Ila.c. perdimus B )

243
XXX. AD PAULAM.

Nudius tertius, cum centesimum et octauodecimum psalmum tibi insinuare conarer et dicerem omnem moralem locum in eo esse conprehensum et, quomodo philosophi solerent disputationes suas in physicam et ethicam logicamque partiri, ita et eloquia. diuina aut de natura disputare, ut in Genesi et Ecclesiaste, aut de moribus, ut in Prouerbiis et in omnibus sparsim libris, aut de logica, pro qua nostri θεολογικὴν sibi uindicant, ut in Cantico canticorum et euangeliis — licet (et) apostolus saepe proponat, adsumat, confirmet atque concludat, quae proprie artis dialecticae sunt —, studiosissime [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](11 = Casinensis 295 s. X. ) [*](d = Ambrosianus J. 6 sup. s. X. ) [*](y = Vaticanus lat. 84 s. XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad paulam G hebraeici interpretatio alfabeti ad paulam N prologus ad paulam et eustochium y ad paulam de alphabeto B expositio litterarum hebraicarum A ad marcellam 7723 ieronimus marcellae de conexionibus litterarum M, titulo caret d; Hieronymi nomen exhibent tituli in ADMNyB 3 nudus G cum] s. i. M cum de A centessimo v9 et G, om. cet. octauod. G octauo (corr. -uQ) d. B octauo decimo 0 octauum d. cet. psalmum] s. I. m2 G psalmo ti,Ap.c.m2 4 meo (om. y) moraliter My 5 in eo esse om. M solerent G solent cet. 6 et Gy,B (s. 1. m2), om. cet. loicamque IIDi3,Ma.c. et loigam y 7 pr. et] ut y, om. N alt. et GAy et in cet. 8 aecclesiasten yB 9 loica IIDfJ,Ma.c. pro quam G quam B de qua y theoriticen M theoricen y 10 cantica Ay pr. \'et GAB et in cet. alt. et add. Engelbrecht, om. codd. 11 confirmat HDd,Ma.c. concl.] litt. cludat in ras. m2 B 12 quae] et haec M propria M sint AHDd ! custodiosissime Aa.c.m2 perq. quid sibi in ras. m2 B ) [*]( 16* )

244
perquisisti, quid sibi uelint Hebraeae litterae, quae psalmo, quem legebamus, uidebantur insertae.

Respondi secundum ordinem litterarum eum esse conpositum, quo uidelicet ex prima littera, quae apud eos uocatur aleph, octo uersus inciperent, rursus ex sequenti beth totidem uersus exordium sumerent ac postea ex gimel idem numerus conpleretur atque ita usque ad tau, quae apud eos extrema littera est, psalmum esse conscriptum et in singulis quibusque elementis secundum interpretationem eorum debere intellegi, quae sequerentur.