Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Amen uero Aquila irsi:iotw}j.EVM5 exprimit, quod nos \'fide liter\' possumus dicere, ductum aduerbium ex nomine fidei amuna, Septuaginta jŚ\'/Ol\'tIJ, id est (fiat). unde et in fine librorum, in quinque siquidem uolumina psalterium apud Hebraeos diuisum est, \'fiat, fj at. transtulerunt, quod in Hebraeo legitur \'amen amen\', quo scilicet ea uere dicta, quae supra dicta sunt, confirmentur. unde et Paulus adserit non posse aliquem respondere amen, id est confirmare, quae praedicta sunt, nisi intellexerit praedicationem.