Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ad quod nos, quia dictandi angustia coartamur, breuiter respondemus siue septuaginta interpretes siue apostolos id curasse, ut, quoniam prima ecclesia ex ludaeis fuerat congregata, nihil ob credentium scandalum innouarent, sed ita, ut a paruo inbiberant, traderent, postea uero quam in uniuersas gentes euangelii dilatatus est sermo, non potuisse semel suscepta mutari, licet et illud in libris suis, quos iSrjnTjttxoot uocat, Origenes adserat, propter uernaculum linguae uniuscuiusque idioma non posse ita apud alios sonare, ut apud suos dicta sunt, et multo esse melius ininterpretata ponere, quam uim interpretatione tenuare.

Igitur alleluia exprimitur \'laudate dominum\'; ia quippe apud Hebraeos unum de decem dei nominibus est. et in illo [*]( 1 haebraeo K hebreo JJIZ latino Z suos] uos B2,Blp.C. nos N 2 sonaret J2a.c. cur Ka.c. cur quae JN cum IIDQ pos. essent Bl sunt pos. JN illud om. Bl 3 amen om. N maranata B2,Bla.c. marthana D epod 2a.c. efod KQ efoth B2 epoth Bl et] teraphin et B2 in om. N 4 consp. KQ disp. N resp. cet. enumerasti JS1 5 quod] que N quia] qui ad K quod B2, om. N augustiã Kp.c.m2 cohortamur DN 6 pr. siue] quia siue J31 quae (exp. Z) siue JZN apostoli N 7 curare Q curassent N 8 ob] aut II,D (corr. haut) ad S credentum D credendum II sed-trad.] in mg. inf. m2 K,. om. Q 9 biberant 2a.c. in] per KQ 10 terras uel gentes JlD,Zp.c.m2 sermo e. dil. Bl dilatus E2 delatus Q est om. II sern. s. mut. in ras. m2 B1 11 mutare QBl in—Orig.] orig. in libris suis Bl suis om. B1 quos s. l. II iÇ-\'IFj\'ttxobç] ezeticos KQ, cet. uariant 12 uocant TlD,Zp.c.m2 origenis KJZN 13 edioma Ka.c. edi omnia J offiia N proprietatem et idioma 7?1 ita] om. KQ ita ut D nec ita B1 alios] nos N 14 et om. B1 melius esse S ininterpraetata J,K (ter m2) interpretata JIZDN non interpretata S 15 uim in II uim eorum S interpretationis JNB tenare 2a.c. tenuere D mutare Q insinuare N; ceterq desiderantur in 7?1 16 ia] iam (m exp.) B1, om. N 17 de] e B2 dei om. IIDN illo in D )

222
psalmo, in quo legimus: laudate dominum, quoniam bonus est psalmus, apud Hebraeos legitur: \'alleluia chi tob zammer\'.