Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hi bini uel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione uiuentes et de eo, quod laborauerint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia. habitant autem quam plurimum in urbibus et castellis, et, quasi ars sit sancta, non uita, quidquid uendiderint, maioris est pretii. inter hos saepe sunt iurgia, quia suo uiuentes cibo non patiuntur se alicui esse subiectos.

re uera solent certare ieiuniis et rem secreti uictoriae faciunt. apud hos afIectata sunt omnia: laxae manicae, caligae follicantes, uestis grossior, crebra suspiria, uisitatio uirginum, detractatio clericorum, et si quando festior dies uenerit, saturantur ad uomitum.

His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis ueniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos uocari coenobium diximus. prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. diuisi sunt per decurias atque centurias, ita ut nouem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. manent separati, sed iunctis cellulis.

usque ad horam nonam [*]( 1 atque] quod H nostra] nam s aut solum om. s est aut primum k 2 hii KHDB, om. s nec] aut H aut non s 3 arbitrio ΣΦkB ac] aut H de eo] ideo k 4 medio Ψ partis s pares H 5 quam] com H plurimi ZD,Bp.c.m2 in urbibus] in mg. m2 2 6 ara] ar Ø,B (corr.) non] nunc H uendiderit 2D (corr.), k uindiderint H uiderint K maioris in ras. B 7 hos] eos Z iurgia sunt k 9 secrete Dp.c.m2 secretis Hk uictoria Ψ uinctoria K hos hec B 10 manichae KD calligac k,Ψa.c.m2 folligantes K folliclantes s 11 crossior H crassior S \'detractatio K detrectatio f detractio cet. 12 et s. l. m2 B festior dies KHØ dies festus cet. aduenerit B 14 ueniemus H 15 plures] add. sunt et ZD (et s. l. Z) 16 nocare Z (corr.), s, om. H caenouium (corr. caenobium) D caenubium H cynobiam s cenobitas (tas in ras. m2) B coellobitas S dixi ZDB consideratio H federatio k 17 et a. l. m2 B iusserint] dixerit (dixerint m2) k 18 unus decimus k 19 rursllm codd. praeter ΚΨ prepositi Dp.c.m2 propositus s super Dp.c.m2 ae s. l. B centesimum habeant D 20 qui (del.) manent s maneant 2D saparatis et iunctis KHØ separati seiunctis hB )

198
quasi iustitium est: nemo pergit ad alium exceptis his, quos \' decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem uocant, incipit disputare. quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare.

dicentis laus in fletu est audientum. tacite uoluuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor. cum uero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare uentura, uideas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum leuatis intra se dicere: quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et uolabo et requiescam?

post hoc concilium soluitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas uicissim ministrant. nullus in cibo strepitus, nemo comedens loquitur. uiuitur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur. uinum tantum senes accipiunt, quibus et paruulis [*]( 12 Ps. 54, 7 ) [*]( 1 quasi (s. Z. m2 K, om. !P) iustitium est KW ut (om. 2D) institutum est 2DB institutum est ieiunium et k, om. HØ nemo] nullis 0 pergat k ad s. I. 2 ad ad H excepto ka.c.m2 decanis quos 2DB 2 ut om. H si om. s forte cog. k 3 illius om. H et post H 4 conueniunt k . psalmis Kl\' ex script. ex s rec. ex more D\'P et] ex D 5 cunct. res. om. k 6 tantum] cantum H 7 sit D ad om. 2D audiat. K 8 dicentes KZT -ti B -tibus H indecens (pr. e ex i m2) k in om. H fletum Hk fletus s audientum KW -tium cet. tacitae Hk 9 ne] mut. in nec 2,B (m3) 10 dei H alt. de] et de 2 (et eras.), DB beatitudinis k tert. de] in mg. 2, om. kB et de S gloria B coepit s 11 nentura B et s. l. B 12 oculos H,B (corr.) caelos H leuatos H eleuatis k se s. l. 2 13 pennas DkB,2p.c.Ya.c.m2 et uolabo om. H 14 hoc KH0 haec cet. consilium H soluitur] s. l. m2 2 dissolaitnr k unamquaeque K in (exp.) unaquaeque y 15 patre B mensam s per om. k 16 ministrat s strep. est 2DTB 17 legumine k holere k (h)olera 2D oleribus s sale] solae s solo B et oleo] solo 2 (s. I.), D 18 conduntur D sen. acc. tanto H et] cum Bp.c.S se H )

199
saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens. dehinc consurgunt pariter et hymno dicto ad praesepia redeunt. ibi usque ad uesperam cum suis unusquisque loquitur et dicit: \'uidistis illum et illum, quanta in ipso sit gratia, quantum silentium, quam moderatus incessus?

\' si inSrmum uiderint, consolantur; si in dei amore feruentem, cohortantur ad studium. et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque uigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant. quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius uisitant et prius incipientes prouocant magis orare, quam cogunt.

opus diei statutum est, quod decano redditum fertur ad oeconomum, qui et ipse per singulos menses patri omnium cum magno reddit tremore rationem. a quo etiam cibi, cum facti fuerint, degustantur et, quia non licet dicere cuiquam: (tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo\', ille ita uniuersa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat.