Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

postquam uero uirgo concepit in utero et peperit nobis puerum, cuius principatus in umero eius, deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. mors per Euam, uita per Mariam. ideoque et ditius uirginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. statim ut filius dei ingressus est super terram, nouam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos et in terris.

tunc Olofernae caput Iudith continens amputauit; tunc Aman, quod interpretatur \'iniquitas\', suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, nauicula secuti sunt saluatorem affectum sanguinis et uincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: qui uult uenire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium.

discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos; filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet: ne forsitan [*]( 1 cf. Gen. 3, 16 3 *Esai. 9, 6 9 cf. Iud. 13, 10 10 cf. Esth. 7, 10 11 cf. Matth. 4, 21-22 etc. 14 *Matth. 16, 24 etc. 16 cf. Matth. 8, 21-22 etc. 17 Matth. 8, 20 etc. ) [*](1 pr. in om. k dol. ingentibus k 2 iugiter om. H eue (corr.) cP eua K parturiebat ZDB uero] om. H uiro K,xFa.c.m2 3 principatum Hk (h)umeros DB,2 (o ex u) 4 deo H patrem fortem ΚΨ forti patre H 5 est] erat H, om. 0 per Euam] per eam kp.c. super eum & H diutius HSDB de istis k de uiris <P 6 luxit S (corr.), D 7 in nouam H familia (ex famliam) <P liam D filiam (corr.) 2 8 quia 2 caelis H,Bp.c.m2 habeat H 9 olifernae H oloferni B olofemis DΦΨ holofernis 2 10 amas 2D<PB ammas H quod] qui S igni conb. est H conb. est igne (-i s) IDBg 11 iacob H<P iohannis K rete] et <PB rete et ID 12 et] haec 0 14 post me uenire (ex -ret D) SD neget (abneget H<P) se ips. sibi (sibi om. Hk) KHQkW deneget (abneget B) semet (-d B) ips. ZDB 15 suam om. 2 16 milea Ka.c.m2,H ad ex et <P 18 habeant B nodos (corr.) <P dos (corr.) H. nidos ubi requiescant 2DB 19 caput suum HB )

174
contristeris, si anguste manseris. qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat deo, qui autemcumuxoreest, sollicitusest, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. diuisa est mulier et uirgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.