Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus uinciantur, in eo libro, quem aduersus Heluidium de beatae Mariae perpetua uirginitate edidimus, puto breuiter expressum. nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo.

uerum, ne penitus uidear omisisse, nunc dicam, quod, cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum soluit, orare non possit, aut oramus semper et uirgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio seruiamus. et si nupserit, inquit, uirgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi.

et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. at, si tibi placet scire, quot molestiis uirgo libera, quot uxor adstricta sit, lege [*]( 1 *I Cor. 7, 32—34 13 cf. Horat. sat. 1 1, 56 14 cf. Eph. 6, 18 etc. 17 *I Cor. 7, 28 I ) [*]( 2 ea] s. 1. m2 k, om. IP domini] om. k domi H deo] domino IDPB 3 alt. est] ea B est ea I (ea s. I.), D huius om. S 4 uxori et s 5 non (eras.) sunt H 6 sit om. H sancta et DØ 7 huius inundi ZDB 8 niri H 9 habent 2 (corr.), Dk quod ΚΗΦ 10 in om. s aduersum k helu. KT eliu. s elu. cet. 11 perbreuiter s 12 eadem ex ea m2 B est] esset S 13 et de 2 potest om. H 14 nunc] hoc H 15 nos] non (eras.) H iubet H in om. I coniugium H conuiuio <P 17 dcsinemus KID desinamus Ba.c.m2 ut] et B 18 carni Ψp.C. 19 huius (s. 1. inundi) s et eras. B 20 me om. B alt. aut] me (s. 1. m2) aut B 21 at Engelbrecht ut (om. Ø) codd. 22 quot ZkB quod cet. sit libera k liberata sit s quot 2kB quod cet. legas HZDk tertuliani s tertullianum 21\',Ba.c.m2 tertulianum D )

175
Tertulliani ad amicum philosophum et de uirginitate alios libellos et beati Cypriani uolumen egregium et papae Damasi super hac re uersu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. in quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem uirginum pertinet, exquisierit, ordinarit, expresserit.