Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et ibi dissipauit substantiam suam uiuens luxuriose. luxuria inimica deo, inimica uirtutibus perdit omnem substantiam patris et ad praesens uoluptate deleniens futuram cogitari non sinit paupertatem.

Cumque consumpsisset omnia, facta est fames ualida per regionem illam. a patre acceperat facultates, ut inuisibilia eius per ea, quae sunt uisibilia, cognosceret et ex pulchritudine creaturarum consequenter intellegeret creatorem. qui ueritatem in iniustitia detinens et pro deo idola colens naturae bona uniuersa consumpsit et consumptis omnibus coepit egere uirtutibus derelicto fonte uirtutum.