Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iratus autem noluit intrare. irascitur se absente fratrem esse susceptum, irascitur eum uiuere, quem putabat extinctum. et nunc foris stat Israhel, et nunc discipulis [*](1 *Luc. 15, 25 2 cf. Ps. 52, 1. 87, 1 8 *Luc. 15, 26 12 *Luc. 15, 27 18 *Luc. 15, 28 ) [*]( 1 cum uenerit X conueniret Wa.c.m2 et (s. 1. Q) adpropinquauit W,Q (appropinquaret m2) et appropinquaret salt. et] eras. Q, om. S 2 et-5 simphoniam in mg. Q corum W quorum B quod in ras. m2 B 3 maeleth X mahelth W melech DQ 4 ahelth W melech XDQ corus B hochorus W concinnens W 5 symphoniam et chorum (corr. m2) X simphonia W genus] se aegenus W 6 concors] concorsi W choras IDQ in] 8. l. B, om. ZD laude A -de cet. -dibus S contentus D ex om. S 7 symphoniam D συμ- ϕωνια s consonantiam A latino X 8 de] ex 2 9 esset hoc (hec D) DQ interrogau Q 10 ads. gent. 2 adsumptionem D 13 ill. inc. Q incolomem A2,Ba.c.m2 14 eum 2 est (exp.) quod B pari] pariter Q uoce huc transponit A laude 2 15 totus orbis concinit Q concinnitur B concinetur W peccatori D pecatoris (is ex i m2) 2 16 laetentur 2 omnes Ll,X (corr.) 19 uiuere] uenire D,Xp.c. uenisse 2 20 stat] est W • euangelia Qmg. (post audientibus) euangelium WX ) [*](9* )

132
euangelia in ecclesia audientibus mater eius et fratres foris stant quaerentes eum.

Egressus autem pater illius coepit rogare eum. quam benignus et clemens pater! rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat; rogat autem per apostolos, euangelii praedicatores. e quibus Paulus ait: precamur pro Christo, reconciliamini deo, et alibi: uobis primum oportebat adnuntiare uerbum domini, sed, quia indignos uos iudicastis, ecce conuertimur ad gentes.

Ipse autem respondens ait patri suo: ecce tot annis seruio tibi. pater supplex ad concordiam deprecatur, ille iustitiam, quae in lege est, sequens dei iustitiae non subicitur. porro quae maior iustitia dei, quam ignoscere paenitentibus, filium seruare redeuntem? ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. quasi hoc ipsum non sit praeterire mandatum, saluti alterius inuidere, ante deum se iactare iustitiae, cum nemo coram eo mundus sit.