Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et cum ueniret, adpropinquauit domui et audiuit symphoniam et.chorum. illud, quod in quodam psalmo superscribitur \'pro meleth\', huic sensui conuenit, siquidem \'meleth\' chorus in unum concinens dicitur. male autem quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in dei laudem concentus ex hoc uocabulo significetur; \'symphonia\' quippe \'consonantia\' exprimitur in Latinum.

Et uocauit unum de pueris et interrogauit, quidnam essent haec. et nunc interrogat Israhel, quare deus in gentium adsumptione laetetur, et aemulatione cruciatus paternam scire non potest uoluntatem.

Qui ait illi, quoniam frater tuus uenit et occidit pater tuus uitulum saginatum, quoniam incolumem illum recepit. causa laetitiae, quod pari in dei laudes toto orbe uoce concinitur, salus est gentium, salus est peccatorum. laetantur angeli, omnis in gaudium creatura consentit et de solo dicitur Israhel: