Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quis enim laetabitur castum se habere cor, nec si unius quidem fuerit diei? Dauid confitetur et dicit: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis concepit me mater mea, et in alio loco: si iniquitates adtendis,, domine, quis sustinebit? et hic dicit numquam se praeter- I [*]( 1 cf. Matth. 12, 46 etc. 3 *Luc. 15, 28 6 *II Cor. 5, 20 ) [*]( 7 *Act. 13, 46 10 *Luc. 15, 29 12 cf. Rom. 10, 5. 3 14 Luc. 15, 29 17 cf. Hiob 4, 17 18 *Prou. 20, 9 19 *Pa. 50, 7 21 *Ps. 129, 3 1 fratris B fratres eius WQ 3 eius 2 4 rogans X 5 aut. pater 2DB,Xp.c.m2 apost.] apost. per WXQ,B (per s. 1. m2) apost. rogat per S euangelii ex euangelistas (?) X 6 pro] ex cum W, om. 2 7 op. pr. B 8 adnuntiari DQB dei 2 quia] add. repulistis illud et S uos indo Q nos 8. l. m2 2 9 iudicastis] add. aeternae uitae S connertemnr X 10 ait patri suo resp. B ait ex autem D 11 annos 2 (corr.) 12 lege dei Q non] non snnt D 13 iustitiae 2 14 fil. seru. red. om. Q seruare A WX suscipere cet. annos D 16 ipsum] suum Q salute Wa.c.mS 18 iactabitnr coni. Engelbrecht ne TV (in ras.), Xa.c. fner. qn. diei 2DB qu. diei fner. S 19 et-enim om. 2DB 20 conc.] peperit B me s. l. B 21 in s. 1. m2 2 iniquitates A -tem 2DB -ti cet. attendes 2 22 qui W se numq. praet. D numq. (se add. 8. l. Bm2) praet. 2B numq. praet. se Q )

133
isse mandatum, totiens ob idolatriam captiuitatibus traditus.

ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. hoc est, quod Paulus apostolus loquitur: quid ergo dicimus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; Israhel uero sectando legem iustitiae ad legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis.

potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eundem apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione uersatus sit, licet mihi uideatur magis se iactare Iudaeus quam uera dicere ad exemplum illius pharisaei: deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus.