Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et uenit usque ad patrem suum. uenimus ad patrem, quando a porcorum recedimus pastione, secundum illud: statim ut conuersus ingemueris, saluus eris. [*]( 3* Luc.15,18 5 Deut. 5,31 6 Ps. 133,1 10 *Luc.l5,18-19 12 cf. Hebr.12,22 15cf.IIoh.3,8 17*Luc.l5,19 21*Luc.l5,20 23*Esai.30,15 1 iste] in ras. m2 B, s. Z. m2W ipse 2 (in mg. iste m2), D ex Iud.] iudei Bp.r. ob] op D praesentiam A (m eras.), W 2 a dei] in ras. m2 B ab eius I confitior B confiteor Xa.c.m2 4 patre quippe] in ras. m2 B iust. stare S 5 dicit deus (dominus Q) WXQ hie s. I. JS 6 tricensimo X trigesimo Q 7 dominum] domino WB domini] dominum D 9 cohartatur WXa.c.m2 10 caelo W 12 quia B 14 uocare TVXa.c. dei om. Q esse s. l. S 15 enim in mg. D fac. pecc. D de om. 2 16 patre om. Q 17 ex] de 2B mercenariis X,2a.c.m2 18 inquit] sicut (eras.) inquit Q, a. 1. m2 B sicut in ras. m2 B 20 mercenariis S,Xa.c.m2 peccantibus om. WX 22 apud corum (s. 1. m2 ap peccatorum) reced. W reced. a porcorum g pastionem (rn eras.) JD passione (alt. s in ras. m2) W participatione Q )

126

Cumque adhuc longe esset, uidit eum pater eius et misericordia motus est. antequam dignis operibus et uera paenitentia ad patrem rediret antiquum, deus, apud quem cuncta futura iam facta sunt et qui omnium est praescius futurorum, ad eius praecurrit aduentum et per uerbum suum, quod carnem sumpsit ex uirgine, reditum filii iunioris anticipat.

Et procurrens incubuit super collum ipsius. ante uenit ad terras, quam ille domum confessionis intraret, incubuit super collum ipsius, id est corpus sumpsit humanum, et, sicuti super pectus Iohannes recubuit, qui secretorum eius effectus est particeps, ita et iugum suum leue, id est mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super iuniorem filium conlocauit.

Et osculatus est eum iuxta illud, quod in Cantico Canticorum ecclesia de sponsi precatur aduentu: osculetur me ab osculis oris sui, nolo mihi,\' dicens, per Moysen, nolo per prophetas loquatur; ipse meum corpus adsumat, ipse me osculetur in carne\', ut et illud quoque, quod in Esaia scriptum est, huic sententiae coaptemus: si quaeris, quaere et ad me habita in saltu.

et ibi quippe flens ecclesia [*](1 *Luc. 15, 20 3 cf. Eccle. 3, 15 4 cf. Sap. 8, 8 5 cf. Ioh. 1, 14 8 *Luc. 15, 20 11 cf. Ioh. 13, 23. 25 12 cf. Matth. 11, 30 15 Luc. 15,20 16 *Cant. 1, 1 20 *Esai. 21, 12-13 21 cf. Esai. 21, 11 ) [*]( 3 reddiret Wa.c.m2 redire Q redisset 2 4 iam om. Q est omn. S 5 eius] eiusdem presentia (-tia D praesentiae del. B) dei ZDB 6 fili J filii sui S 8 precurrens inc. A procurrit inc. D procubuit Q eius 2Q 9 terram W 10 eius Q 11 ioh. sup. pect. S iohannia ΔWD,B (corr.) iohannem Xa.c.m2 dñi ioli (iohis m2) 2 suum (in mg. add. m2) iohs (h in ras. m2, fuisse uid. hi) Q rec.] ihu rec. S eius] seq. ras. 14 litt. (fuisse uid. in sempitnum odi) 2 15 cantico ΔΣ cantica (s. I. B) cet. 16 ecclesia] sponsa Q prec. adu.] in ras. pstolatur aduentu pcans Bm2 osc. me in ras. m2 B 17 ab (ab om. W) osculis ΔWX ab osculo DQ osculo 2,B (in ras. m2) nolo ex noli m2 Q mihi] mi W,Xa.c.m2 dicat I 18 per s. l. m2 B corp. meum B 19 me om. Q carnem J illum 2 (corr.) quod et W 20 quaeris—me] in ras. m2 B 21 pr. et om. D )

127
clamare iubetur ex Seir, quia Seir pilosus> et \'hispidus\' interpretatur, ut antiquum gentilium significet horrorem illa pariter I similitudine respondente: nigra sum et speciosa filia Hierusalem.

Dixit autem illi filius: pater, peccaui in caelum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. dicit se dignum non esse filium nuncupari et tamen ex naturae uoce, ex illa substantia, quam illi pater fuerat aliquando largitus, in nomen trepidus ueritatis erumpit: pater, inquiens, peccaui in caelum.

frustra igitur quidam argumentantur I nomen patris in sanctos tantummodo conuenire, cum etiam hic deum patrem uocet, qui se filii nomine confitetur indignum; nisi forte ideo patrem audet uocare, quia plena mente conuersus est.

Dixit autem pater ad pueros suos: celerius proferte stolam priorem, stolam, quam Adam peccando perdiderat, stolam, quae in alia parabola indumentum dicitur nuptiale, id est uestem spiritus sancti, quam qui non habuerit, non potest regis interesse conuiuio.