Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et date anulum in manu illius, signaculum simi-. litudinis Christi secundum illud: credentes signati estis spiritu repromissionis sancto. et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem conditoris amiserat: tu es [*]( 3 *Cant. 1, 5 5 *Luc. 15, 21 15 *Luc. 15, 22 17 cf. Matth. 22, 11-12 20 *Luc. 15, 22 21 *Epb. 1, 13 23 *Ezech. 28, 12-13 ) [*]( 1 pr. seyr QB eir D alt. seyr QB 2 ut et S gentium TVXQ errorem SB illi W pari B 3 similitudinem WQ et] sed S formosa S filiae S, sed cf. p. 145, 3 5 illi autem A caelo Wa.c.m2 7 non e. dign. S 11 sanctis Q 12 hic om. IDB deum hic S se om. W 13 aud. uoc. patr. 2 16 priorem] add. et induite (induit Xm2) eum 2DB,Xm2 s. l. alt. stola Xp.c.. Adam s. Z. m2 Z perd.] amiserat Q 17 stolam quam 2\' stola quae X stolaque W in alia s. l. m2 Q 18 uestS (g in ras. m2) B, om. Q 19 regis 8. l. X 20 ipsius Q eius B eius illius 2 21 in quem credentes X,Bp.c. 22 spiritus D tyri dic. DQ 23 admiserat Wp.c.m2 es] s. Z. Z, exp. QmlBm2, om. S resign. ΔWX sign. cet. )

128
resignaeulum similitudinis et corona decoris, in deliciis paradisi dei natus es.

Esaias quoque de hoc signaculo loquitur: tunc manifesti erunt, qui signantur. hoc signaculum in manu datur, quando opera iustitiae scriptura significat, ut ibi: factum est uerbum domini in manu Aggei prophetae; et ad Hierusalem: ornaui te, inquit, ornamento et inposui tibi armillas circa manus tuas.

rursum ad eum uirum, qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: pęrtransi mediam Hierusalem et da signum in frontibus uirorum gementium et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum. quare? ut postea possint dicere: signatum est super nos lumen uultus tui, domine.

Et calciamenta in pedibus eius. sponsi quippe perdiderat dignitatem. nudis pedibus pascha celebrare non poterat. haec sunt calciamenta, de quibus dominus ait: et calceaui te hyacinthum. et calciamenta in pedibus eius, necubi coluber insidians plantam gradientis inuaderet, ut super scorpiones et serpentes securius ambularet, ut praepararetur ad euangelium pacis iam non ingrediens secundum carnem, sed secundum spiritum, et dictum ei propheticum conueniret: [*]( 3 *Esai. 8, 16 5 Agg. 1, 1 et 2, 2 6 *Ezech. 16, 11 9 *Ezech. 9, 4 12 Ps. 4, 7 14 *Luc. 15, 22 16 *Ezech. 16, 10 *Luc. 15, 22 18 cf. Gen. 3, 15 cf. Luc. 10, 19 19 cf. Eph. 6, 15 20 cf. Gal. 5, 16 ) [*]( 1 corone 2B 2 eius ante dei add. 2m2, sed postea eras. est D 3 manifeste W 5 agei Za.c.m2 aggaei D\' 6 pr. et] s. l. m2 B, om. 2D dicentis S Hier.] israhelem 2 7 armilas Qa.c.m2 rursus B uirum om. ZDB 8 podere (0 in ras. 2 litt,) 2 phodere D loci 2D signaculo 2 9 transi Zp.r. per mediam 2p.c.m2 per medium Q signaculum 2DB 13 domini D 14 calciamentum 2B quippe] quidem B 15 et nudis Bp.c.m2,s pasca AZ 17 iachinctum (iachincto m2) X iacinto (iacyncto m2) 2 iacintho D necubi scripsi nec (c eras. 2) ubi ΔΣWXQ ne (nec m2) ubi (u in ras. m2) B ne ubi D 18 gradientes (corr. gradientis ml ingredientis m2) X ingredientis 2DB ut J sed B et cet. et super—amb.] in mg. inf, m2 2 19 securior B praeparetur 2WDB 20 egrediens TFX gradiens S )

129
quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona!

Et adferte uitulum saginatum et occidite, et manducemus et epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. uitulus saginatus, qui ad paenitentium immolatur salutem, ipse saluator est, cuius cotidie carne pascimur, cruore potamur.

fidelis mecum lector intellegis, qua pinguedine saturati in ructum laudum eius erumpimus dicentes: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, licet quidam superstitiose magis quam uere non considerantes textum psalmi ex patris persona hoc arbitrentur intellegi.

quod autem ait: epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, ad eundem superioris parabolae pertinet sensum, in qua dicitur: sic, dico uobis, gaudium erit coram angelis dei super unum peccatorem paenitentiam agentem.

Et coeperunt epulari. hoc conuiuium cotidie celebratur, cotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur.