Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nonne tibi uidetur sub aliis uerbis dicere, ne legas philosophos, oratores, poetas, ne in eorum lectione requiescas? nec nobis blandiamur, si his, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia uulneretur et putemur probare, quae, dum legimus, non reprobamus. alioquin quale erit, ut aestimemus apostolum eius, qui uescebatur in idolio, scientiam conprobasse et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? absit, ut de ore Christiano sonet \'Iuppiter omnipotens\' et \'mehercule\' et \'mecastor\' et cetera magis portenta quam numina.

at nunc etiam sacerdotes dei omissis euangeliis et prophetis uidemus comoedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba cantare, tenere Vergilium [*]( 4 *I Cor. 8, 9—11 ) [*]( 2 indicimus A induc. 2DB incid. cet. morem AQ more cet. 4 idolo JX dolo W idolio cet. recumbet X 5 inflrmibus A WX infiimis cet..6 idolio] pr. i ex e uel. o m2 W 8.mand.] edendum WXQ idototyta A W,Xa.c. -lotita QB -latita (tita exp. D) D,2 (idolothita m2). 9 tua] seq. ras. 2.-3 litt. B 11 alt. ne] nec Q,B (in ras. m2), Xp.c. in in ras. m2 B 12 his] in his Q in eis ZDB 13 uulneratur 2 etreprob.] in mg. inf. 2 14 putemus 2D alioqui S 15 extimemus B aestimamus 2 existimemus D 16 idolio] ex idolia X idola W hydolio (h eras.) B sciencias W conscientiam DB conscientia 2 conpro-. bare Q 17 scire B de om. W idolothytis. X -lothitis D -loti(y)tis. AWQ ydolotitis B -liotitis (-lothitis m2) 2 18 me ercule 2W mi (in., ras. m2) ercule B me erculem D me ecastor 2 (e eras.), D mi (m. ras. m2) castor B 19 nomina Aa.c.2W 20 missis 2a.c,m2 uid. nunc Q 21 canere S uergiliuin AX uirg- cet. )

124
et id, quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere uoluntatis. cauendum igitur, ne captiuam habere uelimus uxorem, ne in idolio recumbamus; aut, si certe fuerimus eius amore decepti, mundemus eam et omni sordium horrore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus est mortuus, cum ex uoce Christiani carmina in idolorum laudes conposita audierit personare.