Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In se autem conuersus dixit: quanti mercennarii patris mei abundant pane, ego autem hic fame pereo! mercennarios secundum alium intellectum eos aduertimus ex Iudaeis, qui ob praesentia tantum bona legis praecepta custodiunt, id est iusti sunt et misericordes, non ob ipsam iustitiam et ob ipsum misericordiae bonum, sed ut a deo terrenae fertilitatis et longae uitae praemium consequantur.

qui autem ista desiderat, metu conpellitur ad obsequium praeceptorum, ne eorum praeuaricatione, quae iussa sunt, careat concupitis. porro, ubi metus estnon est dilectio. perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. nam qui diligit, non ideo imperata custodit, quia aut timore poenarum aut praemii auiditate conpellitur, sed quia hoc ipsum, quod a deo iubetur, est optimum. [*]( 8 *Luc. 15, 17 17 *I Ioh. 4, 18 ) [*]( 2 uolnptatia ZBp.c.mS cau.—recumb.] in mg. Q ne AW si (in ras. m2 B) eet. hab. vel. ΔWB uel. hab. cet. 3 idolo WX certe] forte W . eius] s. Z. m2 X, om. WQ 4 omne WD offis 2 horrore AX horrcre (corr.) Q errore WDB errores 2 5 mort. est codd. praeter J 6 ex uoce ΔWXQ in (eras. B) ore cet. in om. WXQ laudes LlW,X (s exp. m2) -de cet. -dem S 8 in s. Z. m2 2 in se] ipse Q reuersus 2 mercennalrii D mercenarii 2X 9 patris LlDQ in domo patris cet. panem A panibus XB 10 mercen(n)arius WX,Σa.c.m2 uero sec. B aduertimus Aa.c.,Q animadu. cet. 11 praesentiam AW 12 id est] ideo 2 hii D,B (in ras. m2) miaericordes (des in ras. 7 litt.) 2 ob om. W 13 et] ut m2 2 ob (ab m2 2) ipso mis. bono 2D 14 fertilitates TF felicitatis 2DB et s. l. A longe (longeue m2) 2 15 istam D metu ΔW,X (s. 1. seu merito m2), Q merito cet. 19 quia ex qui 2 pr. aut] autem J timorem J (corr.) metu Q compellimur (corr. m2) WX 20 iubeatur (a exp.) Q )

125
sensus itaque iste est: cquanti ex Iudaeis ob praesentia tantum bona a dei obsequio non recedunt, et ego egestate conficior