Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. in ambobus testamentis atrinitas praedicatur. quod autem sabaoth et saluator noster dicatur, accipe exemplum in uicesimo tertio psalmo: uirtutes, quae domino ministrabant, ad caelestes alias fortitudines proclamabant, ut pandant ianuam domino reuertenti: tollite portas, principes, uestras — sine, ut Aquila interpretatur, adtollite, portae, capita uestra — et introibit rex gloriae.

rursum illae, quia indutum carne conspiciunt, nouo mysterio stupefactae interrogant: quis est iste rex gloriae? accipiuntque responsum: dominus uirtutum ipse est rex gloriae, quod in Hebraeo scribitur: \'dominus sabaoth\'. sciendumque, quia, ubicumque septuaginta interpretes \'dominum uirtutum\' et \'dominum omnipotentem\' expresserint, in Hebraeo sit positum \'dominus sabaoth\', quod interpretatur Aquila \'dominus militiarum\'. dominus quoque ipse hic quattuor litterarum est, quod proprie in deo ponitur: iod he iod he, id est duobus IA, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum dei nomen efficiunt.

Plena est uniuersa terra gloria eius. hoc adhuc a seraphim dicitur de aduentu domini saluatoris, quomodo [*]( 1 *Esai. 6, 3 6 *Ps. 23, 9 10 Ps. 23, 10 11 Ps. 23, 10 19 *Esai. 6, 3 ) [*]( 1 dominus] add. deus FIBS 2 testamcnti D trin.] s. l. m2 2, om. L quot D 3 autemj exp. m2 L, autem et S noster] om. F, add. esse codd. praeter W dicitur S accipere D 4 in om. D uic. quarto BS uirtutis IV queque B 5 dom. ian. D 6 portas s. l. F principis uestri L,2p.c. 7 porta Fa.c.m2 capitae uestrae B capita uestra pulchrae positum alter ad alterum sequitur (seq. s. I. m2S) FLZ (cf. p. 83, 19) 8 introiuit WB,FL2 (corr.) qui (quae m2) 2 quem FDS 9 suspiciunt D mynisterio S stupefacta F,Σa.c.m2, D rogant W 10 qui sit 1J\' 12 ebreo (corr.) 2B hebreos W sciendum quoque FB secundo queque S 14 expresserunt FL,Ia.r. 15 aqu. int. DS 16 est litt. D 17 ponitur om. S iot he iot he B iod he 2 ioth he iothem W ioth he uau he S duobus W duabus (duabus et duabus S) cet. IA quae] ia que (in ras. m2) B iamque W ia om. S 18 duplicatae Bp.c.m2 domini (del. m2) , dei B nomen dei FS efficiant (corr.) L2 19 omnis S 20 a] ad S )

85
in omnem terram praedicatio illius porrigatur et apostolorum sonus mundi limites penetret.