Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et duabus uelabant pedes: non suos, sed dei. extrema quippe eius scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid, postquam genus hominum fuerit iudicatum, quae sequatur uita, an rursum alia futura sit terra et post transitionem alia rursum elementa uel alius mundus solque condendus sit. priora adnuntiate mihi et, in nouissimo quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Esaias significans neminem posse, quid ante mundum fuerit et quid post mundum futurum sit, enarrare. et duabus uolabant :

media tantum cognoscimus, quae ex scripturarum nobis lectione panduntur: quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluuium, quando lex data sit, ut ex uno homine uniuersa terrarum spatia conpleta sint et in extremo tempore dei filius pro nostra salute sumpserit carnem. cetera uero, quae diximus, ista duo seraphim in facie pedibusque texerunt.

Et clamabant alter ad alterum: pulchre positum alter ad alterum. quidquid enim in ueteri legimus testamento, hoc. idem et in euangelio repperimus et, quod in euangelio fuerit lectitatum, hoc ex ueteris testamenti auctoritate deducitur; nihil dissonum, nihil diuersum est. [*]( 2 *Esai. 6, 2 8 *Esai. 41, 22-23 12 *Esai. 6, 2 19 *Esai. 6, 3 1 fuerit W, add. in cet. 2 ministerium W,Bp.c.m2 my(i)sterium cet. condo cael. S cond.] add. sequitur FDBS,Σ s.l. m2 3 pedes lY, add. eius cet. suas L 4 quippe] quoque DBS quis scire FL2 5 futurum sit D 6 secuntur W uita] ura D suisum FD sit futura S 7 pos W 8 condensus W adnuntiante FL (corr.) nuntiate B 9 in nou. W nonissima cet. dico W 10 significas (corr. m2) F, om. 2 13 et ex W 15 diuersa W spat. terr. DS 17 susceperit (pr. e ex i m2) L susciperet 2 18 in del. B faciem LB,Z (corr.) pedesque Bp.c.m2 extexerunt W 19 clamabat Fp.c. positum est (est s. l. m2 B) BS alterum] add. sanctns sanctus sanctus FL,Z (corr.) 20 legimus om. W 21 pr. et] eras. 2, om. LW repp.-alt. eu. om. W reperimus 2S 22 ex W in cet. ueteri FL,Za.c.m2 testamento F nihil] add. in eis W 23 dissonum est B diuisum (ex diusum) F ) [*]( 6* )

84