Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: et eleuatum est superliminare a uoce, qua clamabant. legimus in ueteri testamento, quod semper dominus Moysi et Aaron ad ostium tabernaculi sit locutus, quasi ante euangelium necdum eos in sancta sanctorum induxerit, sicuti ecclesia postea introducta est dicens: introduxit me rex in cubiculum suum.

quando ergo dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est quasi quoddam obstaculum, intrare cupientibus sublatum est et uniuersus hic mundus inpletus fumo, id est gloria dei. ubi autem in Latino \'eleuatum\' legimus, in Graeco \'sublatum\' ponitur. sed quia uerbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri \'eleuatum\' interpretati sunt pro \'ablato.\' Et domus inpleta est fumo.

deus, ut supra diximus, ignis est; hic cum in Sina monte descendisset ad Moysen, ad aduentum eius uidebantur lampades discurrentes et plenus omnis mons fumo. unde in psalmis dicitur: qui tangis montes, et fumigabunt. ex igne ergo, quoniam totam substantiam capere non possumus, leuior quaedam in uniuersum mundum et, ut ita dicam, rarior fumi natura dispergitur, quam nos capientes dicamus:ex parte cognoscimus etexparteprophetamus et: nuncuide mus perspeculumin aenigmate. [*](3 *Esai. 6, 4 4 cf. Ex. 33, 9-10 7 *Cant. 1, 3 15 *Esai. 6, 4 16 cr. Ex. 19, 16-19 18 *Ps. 103, 32 22 I Cor. 13, 9 23 xI Cor. 13, 12 ) [*](2 lim. mondi Σ 3 Seq.] s. I. m2 2, om. LW 4 quam D 5 art moysen FLZ 6 in om. S induxerat W indnxit D adduxerit 2 introduxerit ς 7 sicuti W sicut L,Σ (s. l. dei m2), D sicut (sic S) dei FBS 8 suum om. D quomodo W 9 descendat D 10 capientibus Fa.c.m2 ablatum W 11 fum. impl. S impletur 2 fumo est 2 12 ἐπήϑη sublatum S 13 in utroque LS 14 sublato L2 15 est W, 8. I. 2B, om. cet. 17 lampades] add. uel lapides (del.) B excurrentes Bp.c. 18 psalmo B tangit DB 19 fumigant J) 20 uniuerso mundo B 21 naturam (corr.) F2 dispargitur F,L (corr.), D,Ba.c.m2 cupientes L 22 dicimus WB 23 in speculum B in speculo (o ex a) 2 )

86