Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. uidit et Danihel sedentem dominum, sed non super thronum excelsum et eleuatum. pollicetur et alibi uox diuina dicens: ueniam et sedebo et iudicabo populum in ualle Iosaphat, quod interpretatur \'domini indicium\'.

qui peccator est et mei similis, uidet dominum sedentem in ualle Iosaphat, non in colle, non in monte, sed in ualle et in ualle iudicii; qui uero iustus et Esaiae similis est, uidet illum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. ut autem et aliud inferam: quando eum mente pertracto regnare thronis, dominationibus, angelis ceterisque uirtutibus, uideo excelsum thronum eius; quando autem considero, quo- modo genus dispenset humanum et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, uideo humilem et terrae proximum thronum eius.

Sequitur: uidi dominum sedentem super thronum [*]( 4 *Rom. 6, 12 9 *Esai. 6, 1 10 cf. Dan. 7, 9 12 *Ioel 3, 12 19 cf. Eph. 1, 21. Col. 1, 16 24 <Esai. 6, 1-2 ) [*]( 1 reliquis W reliquiarum L2 2 pr. etJ in 2 faltasia Ba.c. contrariis fortitudinis W 4 ac om. W suspirare D poenitentia W 5 peccatum s. l. m2 2 uestro mortali F2S 6 egyptus D extr.] exiuimus D in] et in BS 7 et] ac B 8 sect.] festinamur D 9 Seq.] 8. l. vi2 2, om. L 10 daniel 2 dauid D 11 pollicite D 13 populos 2 uallem W iosephat Fa.c.m2 14 mihi L2 uidit WD 16 et in uallc om. W 17 similiter Fa.c.m2 est om. DBS uidit WD 18 alium W eum] in mg. m2 2 cum D autem L 19 pertractauero 2 rcgnare in S 23 prox. terrae DS eius add. m2 2 21 Seq.] 8. l. m2 2, om. LW )

78
excelsum et eleuatum, et plena domus a gloria eius. et seraphim stabant in circuitu eius. quidam ante me tam Graeci quam Latini hunc locum exponentes dominum super thronum sedentem deum patrem et duo seraphim, quae ex utraque parte stantia praedicantur, dominum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum interpretati sunt.

quorum ego auctoritati, quamuis sint eruditissimi, non adsentio, multo si quidem melius est uera rustice quam diserte falsa proferre, maxime cum Iohannes euangelista in hac eadem uisione non deum patrem, sed Christum scribat esse conspectum. nam cum de incredulitate diceret Iudaeorum, statim causas incredulitatis exposuit: et ideo non poterant credere in eum, quiadixitEsaias: aure audietis et nonintellegetis, etcernentesaspicietisetnonuidebitis. haecautem dixit, quando uidit gloriam unigeniti et testificatus est de eo.

in praesenti uolumine Esaiae ab ea, qui sedet in throno, iubetur, ut dicat: aure audietis et non intellegetis. qui autem hoc iubet, ut euangelista intellegit, Christus est; unde nunc colligitur non posse seraphim Christum intellegi, cum Christus sit ipse, qui sedeat.

et licet in Actibus apostolorum aduersus Iudaeos inter se dissidentes Paulus dicat: bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros dicens: uade ad populum istum [*]( 12 *Ioh. 12, 39-41 13 *Esai. 6, 9 17 *Esai. 6, 9 22 *Act. 28, 25-27 23 *Euai. 6, 9—10 ) [*]( 1 plena erat S a] ex (corr.) 2, om. S gloria scripsi (cf. p. 79, 11), maiestate codd. 2 seraphim D serapym W seraphin BS seraphyn F siraphin 2a.c.m2 syraphin L stabat F 4 supra LZB deum WB dominum cet. seraphim W seraphin DBS siraphin (seraphin m2) 2 seraphyn F syraphin L 5 qui FD utroque D predicator W 7 assentior g multi (corr. m.2) quidem D 8 falsa desertae W 9 bac] ac DB hec W 11 ind. dic. FL2 12 exp. dicens S et om. W poterat D (corr\')1 S 13 intelle(i)gitis FL2a.c.m2,D 16 de eo] deo 2a.c.m2 praesenti ergo S, ergo add. s. I. B 17 intelle(i)gitis FL2a.c.m2 18 quod S hoc] s. I. S haec S 19 nunc om. Tl collegitur Fa.c.m2, W 20 ipse] s. I. m2 2, om. L sedet (corr.) 2 et om. W actis S 21 dissedentes FL,2a.c.m2 23 istum WB, om. cet. )

79
F et dic: aure audietis et non intellegetis, et uidentes uidebitis et non perspicietis. incrassatum est enim cor populi huius et auribus suis grauiter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando uideant oculis et auribus audiant et corde intellegant et conuertant se et sanem illos, mihi tamen personae diuersitas non facit quaestionem, cum sciam et Christum et \'spiritum sanctum unius esse substantiae nec alia spiritus uerba esse quam filii nec aliud filium iussisse quam spiritum.

Sequitur: et plena domus a gloria eius. domus dei, quae sursum est, gloria plena conspicitur; haec uero, quae deorsum est, nescio an plena sit gloria, nisi forte secundum psalmistae sensum dicentis: domini est terra et plenitudo eius nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: nos omnes ex plenitudine eius accepimus.

istam domum sapientes mulieres aedificant et insipiens dissipat manibus, de ista et Esaias loquitur: et erit in nouissimis diebus manifestus mons domini et domus dei in summis montibus et eleuabitur super colles. haec est domus, de qua et alibi supra dictus [*]( s ) Paulus sacrata uoce testatur: et Moyses quidem fidelis [*]( 11 *Esai. 6, 1 14 Ps. 23, 1 16 *Ioh. 1, 16 17 cf. Prou. 14, 1 18 *Esai. 2, 2 22 *Hebr. 3, 5-6 ) [*]( 1 intellegitis FL2a.c.m2,D 2 perspicietis (per in ras. m2) B prospicietis LS percipietis W 3 enim om. DS 4 clnserunt W 5 oc. suis 2 audiunt D cor D 6 conuertant se (ad me add. W) LZW conuertantur cet. eos S 7 faciat (corr.) D sciat FD 8 sanctum om. W 9 filium a. 1. L 10 spiro sanctum W,B (in mg. sčm m2) 11 Seq.] 8. I. m2 2, om. LWB plena erat BS a D, om. cet. gloria] maiestate DS 12 consp.] confltetur S 14 sens. ps. W 15 eos esse (estfe eos B esse om. 2) in t. pl. gl. LZWB eos in t. pl. (pl. in t. DS) gl. esse FDS 16 possunt W 18 insipientes dissipaut codd. praeter 1V pr. et om. BS 19 manifestatus W manifestus (del. m2 B, om. DS) praeparatus BDS mons-dei W domus domini F mons (s. 1. m2 2) domus domini cet. 22 fideli Dp.c. )

80
in tota domo eius quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant; Christus uero ut filius super domum eius, cuius domus sumus nos, sitamen principium substantiae eius usque ad finem firmum teneamus. de hac et ad Timotheum loquitur: haec autem scribo, ut scias, quemadmodum oporteat te conuersari in domo dei, quae est ecclesia.