Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De scenopegia et in fine anni solaris. Apud Hebraeos item VIIo mense, quando congregantur fructus in horrea siue in cellaria. tunc sollempnia celebrare lege praeceptum est, id est primo die tubarum, Xa die expiationum celebrare debere sabbata et a quinta decima die per dies VII, usquedum finiantur, VIIIuo tabernaculorum feriae esse praecipiuntur.

his autem fortasse significare potest, ut, quia nos in fine saeculi trinae inuocationis sacramento simus consecrati, tuba praedicationis euangelii fidem et aspersionem [*]( 4 cf. Leu. 25,10 5 cf. Rom. 5, 5 7 cf. Gal. 5, 14 8 I Petro 4, 8 9 cf. Leu. 23, 16—17. 19-20 11 cf. I Petro 2, 5 13 cf. Leu. 23,17. 20 14 cf. Hebr. 4, 14—15 15 cf. I Ioh. 2,1 17 cf. Col. 3,12 18 cf. Leu. 23,18 21 cf. Ex. 23, 16. Leu. 23, 39 22 cf. Leu. 23, 24 23 cf. Leu. 23, 27 cf. Leu. 23, 39 27 cf. I Petro 1, 2 ) [*]( 3 significari Engelbrecht -re {J 4 et addidit Engelbrecht, om.{J 4 etl karitatem, sed 8 caritas fS 7 quae uerba] scil. \'et per karitatem\' 8 ut dixi] scil. lin. 4 13 primic. /9 16 eum Engelbrecht cum (JVall. 20 scenophegia fSVatl. solaris apud swe mterpunctione Valt. item scripsi idem ft 23 expiationum scripsi expletionum fi a om.Vall. 25 significari Engelbrecht 27 consecrati (ti in ras. m2) p )

362
sanguinis Iesu Christi, in qua uera propitiatio est, finito legis tempore dicere non cessemus et congregatis bonorum operum fructibus ab omni opere malo quieti per septiformis spiritus gratiam persecutione sustentata in octauae beatitudinis numerum peruenire mereamur. quod tamen per ieiunii et orationis laborem fieri non est dubium, quia et affligi animas lege praecipitur.