Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
De quinquagesima. Ab altero die sabbati VII ebdomadas plenas numerare nobis lege praecipitur usque ad alteram diem expletionis [*]( 8 cf. loh. 1, 29 10 *Ex. 12, 6 18 cf. I Cor. 10, 11 21 cf. Ex. 31,15 Leu. 23, 3 23 cf. Ex. 31, 17 25 Ioh. 8, 34 26 cf. Hebr. 4, 3. 7 29 *Ps. 94, 11 30 cf. Leu. 23, 15--16 ) [*]( 1 difiniunt /9 2 modi om.Vall. 3 quod seclusi 7 autem om.Vall. 13non s.l.β 14 conuertamus Engelbrecht 18 quo Vall. 21 de sabbato et flVall. 24 ds /3 dominus Vall. 26 peccatu {Ja.r. praecenti pa.c. 30 de quinquagesimo ab fiVall. )
quae uerba decalogum in se continent \'et per karitatem\', ut dixi, quae caritas operit multitudinem peccatorum, et sic sacrificium nouum domino ex omnibus habitationibus nostris in usum nostri sacerdotis cum pacificis nostris uictimis cedentes offerimus, si cum domino pacem fecerimus offerentes spiritales hostias acceptabiles deo per Iesum Christum, qui panes primitiarum terrae nostrae etsi fermentatos tamen sibi consecratos comedit sibi pontifex, qui caelum penetrans possit compati infirmitatibus nostris, et, cum apud patrem aduocatum habeamus eum, opera, quae fermento fragilitatis nostrae fermentata in usum huius sacerdotis manu orationis eleuata cedent, per uiscera misericordiae deuorat, quae odorem suauitatis deo praebent, sed magis indulgentiam exigunt.