Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De neomeniis. In neomenia bucinare tuba praecipitur, id est noua luna, quia, qui in lumine scientiae inluminatus est, praedicare aliis cessare non debet, quod Paulus scientiae Christi fulgore illuminatus obseruare minime contempsit praedicans in synagogis Iudaeorum.

De sacrificiis pauca dicere decreueram, quae, cum hostiae ueri pontificis in se figuram continent, a nobis etiam domino spiritaliter offerri debent. per uitulum enim labor noster, per ouem innocentia, per hircum mortificatio fornicariae uoluptatis, per capram, quae in sublimi pastu pascitur, uita theorica, per arietem uis praedicationis, quae agnos bono pastori generat, per turturem castitas solitariae mentis nemini praeter Christum iunctae, per columbam perspicacia intuitus sacramentorum, per panem soliditas praeceptorum, per similam sinceritas uitae, per uinum et sal ueritas praedicationis, per oleum fomenta karitatis intelliguntur.