Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed haec deserentes, quia non est huius temporis per singula discuti, ad spiritalem intelligentiam mentis aciem commutamus, quibus praecipitur mense nouorum XIIIIa die mensis paschalis agni carnes comedere, ut nobis nascentibus ob bonorum operum fructus, cum decalogi a nobis uerba completa fuerint, in euangelii perfectione quaterno numero consistentes carnes nostri agni in uespere mundi, in quos finis saeculorum peruenit, non tenebratis cordibus spiritu sancto noctem nostram illuminante comedamus.

De sabbato. VI diebus operari praecipitur, in VIIo autem, hoc est sabbato, ab omni opere seruili prohibemur. per senarium autem numerum perfectio operum designatur, quia VI diebus fecit deus caelum et terram. in sabbato autem omne opus seruile, hoc est peccatum, operari prohibemur, quia, qui facit peccatum, seruus est peccati, ut, cum in praesenti saeculo perfectionem operum compleuerimus non obdurantes corda nostra, in ueram requiem, quae contumacibus denegata est, peruenire mereamur domino per Dauid dicente: si intrabunt in requiem meam.