Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uiuere autem illi non aliud est quam eius praecepta seruare, quae nobis ille quasi certum quoddam dilectionis suae pignus seruanda mandauit. si diligitis, inquit, me, mandata mea seruate et: qui habet mandata mea et [*]( 9 *Ps. 18,11 11 Ps. 18,12 16 *Matth. 19,17 19 *II Cor. 5, 15 23 Ioh. 14, 15 24 Ioh. 14, 21 ) [*]( 1 ac] et Oza1 animo ac bono i1 quaeque] quoque Oat; add. dei erc1 2 pecc.] praeeepta ciV 3impeiium cvc1 4 ini. imns B 5 uero om. Bv 6ac«-episti il 9 imperii OsiVc1 mand.] add. enim Oevzalcl illius v 10 nimis] multum ; dulc B 13 ium. illa] immensa c\'pcl dei] cum b1 eam s1a1c1 cum eum t per tanti] imperanti h1 14 determinata c1 cognouimus uel contempnimus a nee] non evc1 imperata v 15 ducentes cc1 saepe, immo semper] semper cv fementi animo sepe cl illa -sent.] illa dom. estreu. sent. 0 nobis reu. est illa dom. sent. v animo (om.cl) dom. nobis reu. sent. est ec1 16 est om.ç peruenire b1 17 mandata dei t1 18 docent hoc ap. B, om.v ei- flagitat O flagitat eve1 19 omnibus] nobis ec1 cst om.ab1 ut om.c1 20illis] ipsis c1 eis il 21 est aliud vilal 22 quae] quod v quoddam certum c1 lectionis b1 23 seruandum evc1 mandauit dicens (vilcl inquit om. Oeve1 24 et] at Oza1 qui habet-semat ea om.Oza1 - • )

333
seruat ea, ille est, qui diligit m e, ac rursus: si quis diligit m e, sermonem meum seruabit et pater meus diliget eum et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus. qui non diligit m e, sermones meos non seruat.

grandem uim obtinet uera dilectio et, qui perfecte amatur, totam sibi amantis uindicat uoluntatem nihilque est imperiosius caritate. nos, si uere Christum diligimus, si eius nos redemptos sanguine recordamur, nihil magis uelle, nihil omnino debemus agere, quam quod illum uelle cognoscimus.