Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et nos securo ac bono animo sumus, qui per singula quaeque peccata inhonorantes deum clementissimum dominum ad iracundiam prouocamus eiusque imperia superbissime contemnendo in tantae maiestatis imus iniuriam? quid enim umquam tam superbum, quid uero tam ingratum uideri potest quam aduersus eius uiuere uoluntatem, a quo ipsum uiuere acceperis, quam illius praecepta despicere, qui ideo aliquid imperat, ut causas habeat remunerandi? neque enim obsequii nostri deus indiget, sed nos illius indigemus imperio.

mandata eius desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis et dulciora super mel et fauum, quoniam in custodiendis illis retributio mu 1 ta. et ideo nobis irascitur, idcirco magis illa inmensitas, illa dei bonitas offenditur, quia eum per tanti etiam praemii detrimenta contemnimus nec solum imperia sed etiam promissa illius pro nihilo ducimus. unde saepe, immo semper illa nobis domini est reuoluenda sententia: si uis ad uitam uenire, serua mandata. hoc enim tota nobiscum lege agitur, hoc prophetae, hoc apostoli docent, hoc a nobis et uoxChristi et sanguis efflagitat, qui ideo pro omnibus mortuus est, ut, qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro illis m o rtuus est.