Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Duo autem sunt genera mandatorum, in quibus clauditur tota iustitia: prohibendi unum est, iubendi alterum. ut enim mala prohibentur, ita praecipiuntur bona. ibi otium imperatur, hic studium; ibi cohercetur animus, hic incitatur; hic fecisse, hic non fecisse culpabile est. unde propheta dicit: quis est homo, qui uult uitam et cupit uidere dies bonos? prohibe linguam tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum. declina a malo et fac bonum et beatus apostolus: odientes malum, adhaerentes bono.

hoc itaque duplex diuersumque praeceptum, prohibendi scilicet et imperandi, aequo omnibus iure mandatum est. non uirgo, non uidua, non nupta ab hoc imperio libera est. in quouis proposito, in quouis gradu aequale peccatum est uel prohibita admittere uel iussa non facere. neque uero eorum te seducat error, qui ex arbitrio suo eligunt, quae potissimum dei mandata contemnant quaeue quasi uilia ac parua despiciant, nec metuunt. [*]( 1 Joh. 14. 23—24 15 *Ps. 33, 13—15 19 Rom, 12, 9 ) [*](1 ille—me om.z est qui] eniin bl nirsus ait tvcx si om.i1 2 qui t1 5 grande b1 6 quod a totum el amantis om.O 7 que om.tviloy est om.n 8 eius nos red. eub1c1 eius red. nos B lios eius red. i1 eius red. cel. 0 uelle homini cl agere om.i1 ipsum il 11 claud.] clam dicitur e 12 sicut tvc1 13otio(o erp. iu a odium coni. Vallarsius operatur BOmlal 14 teri.hic]ibi tvc1 fitarf. hic] illic il 15 unde-quis est om.tvc1 unde et g 16 uult] uelis tvc1 cupis tvc1 dies uidere ilC1 17 labia tuaj linguam tuam cl 19 apogtolus ait tvc1 mala a1 21 aequo] ex quo a1 22 libera] secura tvc1 25 qui s.l.B quae pot. dei] ut tvc1 mandata dei B 26 rontemnant] faciant c quae uel eve1 que uere (re eras.) u ac] uel ev et i1e1 despiciunt Beve1 )

334
ne secundum diuinam sententiam minima contemnendo paulatim decidant.