Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Petis namque et sollicite ac uigilanter petis, ut tibi certam ex scripturis sanctis praefiniamus regulam, ad quam tu ordines cursum uitae tuae et cognita domini uoluntate inter honorem saeculi et diuitiarum illecebras morum magis diligas suppellectilem atque ut possis in coniugio constituta non solum coniugi placere sed etiam ei, qui ipsum coniugium indulsit. cui tam sanctae petitioni tamque pio desiderio non satisfacere quid aliud est quam profectum alterius non amare?

parebo igitur precibus tuis teque paratam ad implendam dei uoluntatem ipsius nitar incitare sententiis. idem enim uerus omnium dominus ac magister, qui nos et placere sibi iubet et docet, quomodo ei placere possimus. ipse itaque te [*]( 12 Eccle. 3, 7 13 *EccH. 4, 28 14 I Petro 3,15 25 cf. loh. 13, 13 ) [*]( 3 resistebam evc1 5 quodam modo eve1 fidei om.ed\' 6 sic] sane evc1 inter (in c1) utrumque et-c1 7 uibraret Oa1 pudoris euc1 8 sapientis0 sapientie cl sapientie (s.L 1 enter) e pellendam eve1 10 esse et c1 11 omnino me z omnino om.evc1 12 loquendi et tempus tacendi ec1 13 nec il in om. B 15 possenti uos redere rationem bl 16 uigilanter Bafb1 uiolenter cet. alt. petis] poscis ew1 17 sanctis om.tvc1 tu om. g 18 et] ut Ovza1 secuti (sic) honores bl honoresaVg 20 constituta om.abl 21 ei om.ecl ipsum om.il indo coni. vil indulserit bl 23 ergo c1 24 dei BOza1 domini cet. ipsius] iam piis tvc1 25 idem est tvc et omn. dom. et mag. t et om.bl placere om.i! 26 et om.a placere ei t1 ei om.ec1 possumus ail- )

331
informet, ipse te doceat, qui interroganti in euangelio adolescenti, quid faceret, ut uitam mereretur aeternam, diuina continuo mandata proponit ostendens nobis eius uoluntatem esse faciendam, a quo speramus et praemia.

propter quod alio testatur loco: non omnis, qui dicit mihi: \'domine, domine\', intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. quo manifeste illud ostenditur nos non sola dei confessione tanti praemii magnitudinem promereri, nisi fidei iustitiae opera coniuncta sint.