Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Qualis est enim illa confessio, quae sic deum credit, ut eius pro nihilo ducat imperium? aut ex animo aut uere dicimus: domine, domine, si eius, quem dominum confitemur, praecepta contemnimus ? unde ipse in euangelio dicit quid autem uoca-tis me \'domine, domine\' et non facitis, quae dico? et iterum: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

et rursum loquitur per prophetam: filius honorificat patrem et seruus dominum suum timebit, et, si pater sum e g o, ubi est honor meus? et, si dominus ego sum, ubi est timor meus? ex quo apparet nec honorari ab eis dominum nec timeri, qui eius praecepta non faciunt.

unde ad Dauid expressius dicitur, qui peccatum admiserat: et pro nihilo duxisti deum et ad Heli sermo fit domini: qui honorificat me, honorificabo eum; qui autem pro nihilo me habent, ad nihilum redigentur. [*]( 1 ef. Matth. 19,16-22 etr. 4 Matth. 7, 21 14 Luc. 6,46 16 Matth. 15, 8 18 *Mal. 1, 6 23 *II Reg. 12, 9 24 *I Reg. 2, 30 ) [*]( 1 informet et tv que a in eu. int. B interr. om.v 2 uit. aet. mer. ec1, a a.c. mer. uit. aet. vi1 3 ostendit tvc1 uol. eius z 5 mihi dicit a\' 6 sed-8 cael. om,abyax 8 illud om.,1 10 fidei et ewiV opera iusticie B 11 enim est ev illa om.B deo tvcx pro nih. eius il 12 pr. aut] haud ap.c.mS; add. quo ec1 quomodo v alt. aut] ac evcl, om.bl 14 in eu. ipse 0 autem om. B 15 alt. domine] d a 17 eorum] erat cx 19 timebit in suspicionem uocat Engelbrecht timet Bv sum ego (c/. LXX) Oza1 ego sum cet., quod in seq. omnes praebent 20 ubi-21 sum om.i1 22 dom. om.ai1b1 non om.ct unde] et v \'23 expr. ad dauid Otza}& peccatum non it 24 duxistis a1 deum] dominum euaV hely Oezr! fit sermo g domini dicens euiV 26 rediguntur ec1 )

332